| Qui ubi primum adolevit, pollens viribus, decora facie, | 6.1.1 |
| sed multo maxume ingenio validus, non se luxu neque | |
| inertiae conrumpendum dedit, sed, uti mos gentis illius | |
| est, equitare, iaculari; cursu cum aequalibus certare et, | |
| quom omnis gloria anteiret, omnibus tamen carus esse; | 5 |
| ad hoc pleraque tempora in venando agere, leonem atque | |
| alias feras primus aut in primis ferire: plurumum fa- | |
| cere, [et] minumum ipse de se loqui. quibus rebus Mi- | 2.1 |
| cipsa tametsi initio laetus fuerat, existumans virtutem | |
| Iugurthae regno suo gloriae fore, tamen, postquam ho- | |
| minem adulescentem exacta sua aetate et parvis liberis | |
| magis magisque crescere intellegit, vehementer eo ne- | 5 |
| gotio permotus multa cum animo suo volvebat. terrebat | 3.1 |
| eum natura mortalium avida imperi et praeceps ad ex- | |
| plendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae | |
| liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe | |
| praedae transvorsos agit, ad hoc studia Numidarum in | 5 |
| Iugurtham adcensa, ex quibus, si talem virum dolis inter- | |
| fecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat. | |
| his difficultatibus circumventus ubi videt neque per vim | 7.1.1 |
| neque insidiis opprimi posse hominem tam acceptum | |
| popularibus, quod erat Iugurtha manu promptus et ad- | |
| petens gloriae militaris, statuit eum obiectare periculis | |
| et eo modo fortunam temptare. | 5 |
| Igitur bello Numantino Micipsa, quom populo Romano | 2.1 |
| equitum atque peditum auxilia mitteret, sperans vel | |
| ostentando virtutem vel hostium saevitia facile eum occa- | |
| surum, praefecit Numidis, quos in Hispaniam mittebat. | |
| sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit. nam | 3.1 |
| Iugurtha, ut erat inpigro atque acri ingenio, ubi naturam | 4.1 |
| P. Scipionis, qui tum Romanis imperator erat, et morem | |
| hostium cognovit, multo labore multaque cura, praeterea | |
| modestissume parendo et saepe obviam eundo periculis | |
| in tantam claritudinem brevi pervenerat, ut nostris vehe- | 5 |
| menter carus, Numantinis maxumo terrori esset. ac sane, | 5.1 |
| quod difficillumum in primis est, et proelio strenuos erat | |
| et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timo- | |
| rem, alterum ex audacia temeritatem adferre plerumque | |
| solet. igitur imperator omnis fere res asperas per Iugur- | 6.1 |
| tham agere, in amicis habere, magis magisque eum in dies | |
| amplecti, quippe quoius neque consilium neque incep- | |
| tum ullum frustra erat. hoc adcedebat munificentia animi | 7.1 |
| atque ingeni sollertia, quibus rebus sibi multos ex Ro- | |
| manis familiari amicitia coniunxerat. |