| Ea tempestate in exercitu nostro fuere conplures novi | 8.1.1 |
| atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores | |
| erant, factiosi domi, potentes apud socios, clari magis | |
| quam honesti, qui Iugurthae non mediocrem animum | |
| pollicitando adcendebant, si Micipsa rex occidisset, fore | 5 |
| uti solus imperi Numidiae potiretur: in ipso maxumam | |
| virtutem, Romae omnia venalia esse. sed postquam Nu- | 2.1 |
| mantia deleta P. Scipio dimittere auxilia et ipse revorti | |
| domum decrevit, donatum atque laudatum magnifice pro | |
| contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto | |
| monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam | 5 |
| populi Romani coleret neu quibus largiri insuesceret: | |
| periculose a paucis emi quod multorum esset. si perma- | |
| nere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum | |
| venturum; sin properantius pergeret, suamet ipsum pe- | |
| cunia praecipitem casurum. sic locutus cum litteris eum, | 9.1.1 |
| quas Micipsae redderet, dimisit. earum sententia haec | |
| erat: | |
| 'Iugurthae tui in bello Numantino longe maxuma virtus | 2.1 |
| fuit, quam rem tibi certo scio gaudio esse. nobis ob me- | |
| rita sua carus est; ut idem senatui et populo Romano sit, | |
| summa ope nitemur. tibi quidem pro nostra amicitia gra- | |
| tulor. habes virum dignum te atque avo suo Masinissa.' | 5 |
| Igitur rex, ubi ea quae fama acceperat ex litteris im- | 3.1 |
| peratoris ita esse cognovit, quom virtute tum gratia viri | |
| permotus flexit animum suom et Iugurtham beneficiis | |
| vincere adgressus est statimque eum adoptavit et testa- | |
| mento pariter cum filiis heredem instituit. | 5 |