| Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate con- | 9.4.1 |
| fectus quom sibi finem vitae adesse intellegeret, coram | |
| amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsale filiis | |
| dicitur huiusce modi verba cum Iugurtha habuisse: | |
| 'Parvom ego te, Iugurtha, amisso patre, sine spe, sine | 10.1.1 |
| opibus in meum regnum accepi, existumans non minus | |
| me tibi quam liberis, si genuissem, ob beneficia carum | |
| fore. neque ea res falsum me habuit. nam, ut alia magna | 2.1 |
| et egregia tua omittam, novissume rediens Numantia me- | |
| que regnumque meum gloria honoravisti tuaque virtute | |
| nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti. in Hi- | |
| spania nomen familiae renovatum est. postremo, quod | 5 |
| difficillumum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti. | |
| Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per hanc | 3.1 |
| dexteram, per regni fidem moneo obtestorque te, uti hos, | |
| qui tibi genere propinqui, beneficio meo fratres sunt, | |
| caros habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine | |
| coniunctos retinere. non exercitus neque thesauri prae- | 4.1 |
| sidia regni sunt, verum amici, quos neque armis cogere | |
| neque auro parare queas: officio et fide pariuntur. quis | 5.1 |
| autem amicior quam frater fratri? aut quem alienum | |
| fidum invenies, si tuis hostis fueris? equidem ego vobis | 6.1 |
| regnum trado firmum, si boni eritis, sin mali, inbecillum. | |
| nam concordia parvae res crescunt, discordia maxumae | |
| dilabuntur. |