| Ceterum ante hos te, Iugurtha, qui aetate et sapientia | 10.7.1 |
| prior es, ne aliter quid eveniat, providere decet. nam in | |
| omni certamine qui opulentior est, etiam si accipit iniu- | |
| riam, tamen, quia plus potest, facere videtur. vos autem, | 8.1 |
| Adherbal et Hiempsal, colite, observate talem hunc vi- | |
| rum, imitamini virtutem et enitimini, ne ego meliores | |
| liberos sumpsisse videar quam genuisse.' | |
| Ad ea Iugurtha, tametsi regem ficta locutum intellege- | 11.1.1 |
| bat et ipse longe aliter animo agitabat, tamen pro tem- | |
| pore benigne respondit. | |
| Micipsa paucis post diebus moritur. postquam illi more | 2.1 |
| regio iusta magnifice fecerant, reguli in unum convene- | |
| runt, ut inter se de cunctis negotiis disceptarent. sed | 3.1 |
| Hiempsal, qui minumus ex illis erat, natura ferox et iam | |
| antea ignobilitatem Iugurthae, quia materno genere in- | |
| par erat, despiciens, dextra Adherbalem adsedit, ne me- | |
| dius ex tribus, quod apud Numidas honori ducitur, | 5 |
| Iugurtha foret. dein tamen, ut aetati concederet, fati- | 4.1 |
| gatus a fratre, vix in partem alteram transductus est. ibi | 5.1 |
| quom multa de administrando imperio dissererent, | |
| Iugurtha inter alias res iacit oportere quinquenni consul- | |
| ta et decreta omnia rescindi, nam per ea tempora confec- | |
| tum annis Micipsam parum animo valuisse. tum idem | 6.1 |
| Hiempsal placere sibi respondit, nam ipsum illum tribus | |
| proxumis annis adoptatione in regnum pervenisse. quod | 7.1 |
| verbum in pectus Iugurthae altius, quam quisquam ra- | |
| tus erat, descendit. itaque ex eo tempore ira et metu an- | 8.1 |
| xius moliri, parare atque ea modo cum animo habere, | |
| quibus Hiempsal per dolum caperetur. quae ubi tardius | 9.1 |
| procedunt neque lenitur animus ferox, statuit quovis | |
| modo inceptum perficere. |