| Primo conventu, quem ab regulis factum supra memo- | 12.1.1 |
| ravi, propter dissensionem placuerat dividi thesauros | |
| finisque imperi singulis constitui. itaque tempus ad | 2.1 |
| utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam dis- | |
| tribuendam. reguli interea in loca propinqua thesauris | |
| alius alio concessere. sed Hiempsal in oppido Thirmida | 3.1 |
| forte eius domo utebatur, qui proxumus lictor Iugurthae | |
| carus acceptusque ei semper fuerat. quem ille casu mini- | |
| strum oblatum promissis onerat inpellitque, uti tam- | |
| quam suam visens domum eat, portarum clavis adulteri- | 5 |
| nas paret—nam verae ad Hiempsalem referebantur— | |
| ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu | |
| venturum. Numida mandata brevi conficit atque, uti doc- | 4.1 |
| tus erat, noctu Iugurthae milites introducit. qui post- | 5.1 |
| quam in aedis inrupere, divorsi regem quaerere, dormien- | |
| tis alios, alios occursantis interficere, scrutari loca abdita, | |
| clausa effringere, strepitu et tumultu omnia miscere, | |
| quom interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio | 5 |
| mulieris ancillae, quo initio pavidus et ignarus loci per- | |
| fugerat. Numidae caput eius, uti iussi erant, ad Iugur- | 6.1 |
| tham referunt. | |
| Ceterum fama tanti facinoris per omnem Africam brevi | 13.1.1 |
| divolgatur. Adherbalem omnisque, qui sub imperio Mi- | |
| cipsae fuerant, metus invadit. in duas partis discedunt | |
| Numidae: plures Adherbalem secuntur, sed illum alterum | |
| bello meliores. igitur Iugurtha quam maxumas potest | 2.1 |
| copias armat, urbis partim vi alias voluntate imperio suo | |
| adiungit, omni Numidiae imperare parat. Adherbal tam- | 3.1 |
| etsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de | |
| caede fratris et fortunis suis, tamen fretus multitudine | |
| militum parabat armis contendere. sed ubi res ad cer- | 4.1 |
| tamen venit, victus ex proelio profugit in provinciam ac | |
| deinde Romam contendit. tum Iugurtha patratis consiliis, | 5.1 |
| postquam omnis Numidiae potiebatur, in otio facinus | |
| suom cum animo reputans timere populum Romanum ne- | |
| que advorsus iram eius usquam nisi in avaritia nobili- | |
| tatis et pecunia sua spem habere. itaque paucis diebus | 6.1 |
| cum auro et argento multo Romam legatos mittit, quis | |
| praecipit, primum uti veteres amicos muneribus ex- | |
| pleant, deinde novos adquirant, postremo quaecumque | |
| possint largiundo parare ne cunctentur. sed ubi Romam | 7.1 |
| legati venere et ex praecepto regis hospitibus aliisque, | |
| quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, | |
| magna munera misere, tanta conmutatio incessit, ut ex | |
| maxuma invidia in gratiam et favorem nobilitatis Iugur- | 5 |
| tha veniret. quorum pars spe, alii praemio inducti sin- | 8.1 |
| gulos ex senatu ambiundo nitebantur, ne gravius in eum | |
| consuleretur. igitur ubi legati satis confidunt, die con- | 9.1 |
| stituto senatus utrisque datur. tum Adherbalem hoc | |
| modo locutum accepimus: |