| 'Patres conscripti, Micipsa pater meus moriens mihi | 14.1.1 |
| praecepit, uti regni Numidiae tantummodo procuratio- | |
| nem existumarem meam, ceterum ius et imperium eius | |
| penes vos esse; simul eniterer domi militiaeque quam | |
| maxumo usui esse populo Romano; vos mihi cognatorum, | 5 |
| vos adfinium loco ducerem: si ea fecissem, in vostra | |
| amicitia exercitum divitias munimenta regni me habitu- | |
| rum. quae quom praecepta parentis mei agitarem, Iu- | 2.1 |
| gurtha, homo omnium quos terra sustinet sceleratis- | |
| sumus, contempto imperio vostro Masinissae me nepotem | |
| et iam ab stirpe socium atque amicum populi Romani | |
| regno fortunisque omnibus expulit. | 5 |
| Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum | 3.1 |
| venturus eram, vellem potius ob mea quam ob maiorum | |
| meorum beneficia posse me a vobis auxilium petere, ac | |
| maxume deberi mihi beneficia a populo Romano, quibus | |
| non egerem, secundum ea, si desideranda erant, uti de- | 5 |
| bitis uterer, sed quoniam parum tuta per se ipsa probitas | 4.1 |
| est neque mihi in manu fuit, Iugurtha qualis foret, ad | |
| vos confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miser- | |
| rumum est, cogor prius oneri quam usui esse. ceteri | 5.1 |
| reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt aut | |
| in suis dubiis rebus societatem vostram adpetiverunt; | |
| familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi | |
| amicitiam instituit, quo tempore magis fides eius quam | 5 |
| fortuna petunda erat. quorum progeniem vos, patres | 6.1 |
| conscripti, nolite pati me nepotem Masinissae frustra a | |
| vobis auxilium petere. |