| Si ad impetrandum nihil causae haberem praeter mi- | 14.7.1 |
| serandam fortunam, quod paulo ante rex genere fama at- | |
| que copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops | |
| alienas opes expecto, tamen erat maiestatis populi Ro- | |
| mani prohibere iniuriam neque pati quoiusquam regnum | 5 |
| per scelus crescere. verum ego iis finibus eiectus sum, | 8.1 |
| quos maioribus meis populus Romanus dedit, unde pater | |
| et avos meus una vobiscum expulere Syphacem et Car- | |
| thaginiensis. vostra beneficia mihi erepta sunt, patres | |
| conscripti, vos in mea iniuria despecti estis. eheu me | 9.1 |
| miserum! hucine, Micipsa pater, beneficia tua evasere, | |
| ut, quem tu parem cum liberis tuis regnique participem | |
| fecisti, is potissumum stirpis tuae extinctor sit? num- | |
| quamne ergo familia nostra quieta erit? semperne in san- | 5 |
| guine ferro fuga vorsabitur? dum Carthaginienses in- | 10.1 |
| columes fuere, iure omnia saeva patiebamur: hostes ab | |
| latere, vos amici procul, spes omnis in armis erat. post- | |
| quam illa pestis ex Africa eiecta est, laeti pacem agita- | |
| bamus, quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem | 5 |
| vos iussissetis. ecce autem ex inproviso Iugurtha, intole- | 11.1 |
| randa audacia scelere atque superbia sese efferens, fratre | |
| meo atque eodem propinquo suo interfecto primum re- | |
| gnum eius sceleris sui praedam fecit; post ubi me isdem | |
| dolis nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum | 5 |
| expectantem in imperio vostro, sicuti videtis, extorrem | |
| patria domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut | |
| ubivis tutius quam in meo regno essem. |