| Ego sic existumabam, patres conscripti, uti praedican- | 14.12.1 |
| tem audiveram patrem meum, qui vostram amicitiam | |
| diligenter colerent, eos multum laborem suscipere, cete- | |
| rum ex omnibus maxume tutos esse. quod in familia | 13.1 |
| nostra fuit, praestitit, uti in omnibus bellis adesset vobis; | |
| nos uti per otium tuti simus, in vostra manu est, patres | |
| conscripti. pater nos duos fratres reliquit, tertium Iu- | 14.1 |
| gurtham beneficiis suis ratus est coniunctum nobis fore. | |
| alter eorum necatus est, alterius ipse ego manus inpias | |
| vix effugi. quid agam? aut quo potissumum infelix ad- | 15.1 |
| cedam? generis praesidia omnia extincta sunt. pater, uti | |
| necesse erat, naturae concessit. fratri, quem minume | |
| decuit, propinquos per scelus vitam eripuit. adfinis | |
| amicos propinquos ceteros meos alium alia clades op- | 5 |
| pressit: capti ab Iugurtha pars in crucem acti, pars | |
| bestiis obiecti sunt, pauci, quibus relicta est anima, clausi | |
| in tenebris cum maerore et luctu morte graviorem vitam | |
| exigunt. | |
| Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis advorsa | 16.1 |
| facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex inpro- | |
| viso mali accidisset, vos inplorarem, patres conscripti, | |
| quibus pro magnitudine imperi ius et iniurias omnis | |
| curae esse decet. nunc vero exul patria domo, solus at- | 17.1 |
| que omnium honestarum rerum egens quo adcedam aut | |
| quos appellem? nationesne an reges, qui omnes familiae | |
| nostrae ob vostram amicitiam infesti sunt? an quoquam | |
| mihi adire licet, ubi non maiorum meorum hostilia mo- | 5 |
| numenta pluruma sint? aut quisquam nostri misereri | |
| potest, qui aliquando vobis hostis fuit? postremo Masi- | 18.1 |
| nissa nos ita instituit, patres conscripti, ne quem cole- | |
| remus nisi populum Romanum, ne societates, ne foedera | |
| nova acciperemus: abunde magna praesidia nobis in | |
| vostra amicitia fore; si huic imperio fortuna mutaretur, | 5 |
| una occidundum nobis esse. virtute ac dis volentibus | 19.1 |
| magni estis et opulenti, omnia secunda et oboedientia | |
| sunt: quo facilius sociorum iniurias curare licet. |