| Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Iugur- | 14.20.1 |
| thae parum cognita transvorsos agat. quos ego audio | |
| maxuma ope niti ambire fatigare vos singulos, ne quid | |
| de absente incognita causa statuatis; fingere me verba et | |
| fugam simulare, quoi licuerit in regno manere. quod uti- | 21.1 |
| nam illum, quoius inpio facinore in has miserias proiec- | |
| tus sum, eadem haec simulantem videam, et aliquando | |
| aut apud vos aut apud deos inmortalis rerum humanarum | |
| cura oriatur: ne ille, qui nunc sceleribus suis ferox at- | 5 |
| que praeclarus est, omnibus malis excruciatus inpietatis | |
| in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque | |
| miseriarum gravis poenas reddat. iam iam, frater animo | 22.1 |
| meo carissume, quamquam tibi inmaturo et unde minume | |
| decuit vita erepta est, tamen laetandum magis quam do- | |
| lendum puto casum tuom. non enim regnum, sed fugam | 23.1 |
| exilium egestatem et omnis has quae me premunt aerum- | |
| nas cum anima simul amisisti. at ego infelix, in tanta | |
| mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum | |
| spectaculum praebeo, incertus quid agam, tuasne iniurias | 5 |
| persequar ipse auxili egens an regno consulam, quoius | |
| vitae necisque potestas ex opibus alienis pendet. utinam | 24.1 |
| emori fortunis meis honestus exitus esset neu vivere con- | |
| temptus viderer, si defessus malis iniuriae concessis- | |
| sem. nunc neque vivere lubet neque mori licet sine de- | |
| decore. | 5 |
| Patres conscripti, per vos, per liberos atque parentis | 25.1 |
| vostros, per maiestatem populi Romani, subvenite mihi | |
| misero, ite obviam iniuriae, nolite pati regnum Numi- | |
| diae, quod vostrum est, per scelus et sanguinem fami- | |
| liae nostrae tabescere.' | 5 |