Postquam rex finem loquendi fecit, legati Iugurthae 15.1.1
largitione magis quam causa freti paucis respondent:
Hiempsalem ob saevitiam suam ab Numidis interfectum,
Adherbalem ultro bellum inferentem, postquam supera-
tus sit, queri, quod iniuriam facere nequivisset. Iugur- 5
tham ab senatu petere, ne se alium putarent ac Numan-
tiae cognitus esset, neu verba inimici ante facta sua
ponerent. deinde utrique curia egrediuntur. senatus sta- 2.1
tim consulitur. fautores legatorum, praeterea senatus
magna pars gratia depravata Adherbalis dicta contem-
nere, Iugurthae virtutem extollere laudibus; gratia, voce,
denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, 5
sua quasi pro gloria, nitebantur. at contra pauci, quibus 3.1
bonum et aequom divitiis carius erat, subveniundum Ad-
herbali et Hiempsalis mortem severe vindicandam cense-
bant, sed ex omnibus maxume Aemilius Scaurus, homo 4.1
nobilis inpiger factiosus, avidus potentiae honoris di-
vitiarum, ceterum vitia sua callide occultans. is post- 5.1
quam videt regis largitionem famosam inpudentemque,
veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invi-
diam adcenderet, animum a consueta lubidine continuit.
vicit tamen in senatu pars illa, quae vero pretium aut 16.1.1
gratiam anteferebat. decretum fit, uti decem legati re- 2.1
gnum, quod Micipsa obtinuerat, inter Iugurtham et Ad-
herbalem dividerent. quoius legationis princeps fuit
L. Opimius, homo clarus et tum in senatu potens, quia con-
sul C. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis acerrume 5
victoriam nobilitatis in plebem exercuerat. eum Iu- 3.1
gurtha tametsi Romae in amicis habuerat, tamen accu-
ratissume recepit, dando et pollicendo multa perfecit, uti
fama, fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis
anteferret. relicuos legatos eadem via adgressus pleros- 4.1
que capit, paucis carior fides quam pecunia fuit. in di- 5.1
visione, quae pars Numidiae Mauretaniam adtingit,
agro virisque opulentior, Iugurthae traditur; illam
alteram specie quam usu potiorem, quae portuosior et
aedificiis magis exornata erat, Adherbal possedit. 5