| Res postulare videtur Africae situm paucis exponere | 17.1.1 |
| et eas gentis, quibuscum nobis bellum aut amicitia fuit, | |
| adtingere. sed quae loca et nationes ob calorem aut a- | 2.1 |
| speritatem, item solitudines minus frequentata sunt, de | |
| iis haud facile conpertum narraverim. cetera quam pau- | |
| cissumis absolvam. | |
| In divisione orbis terrae plerique in parte tertia Afri- | 3.1 |
| cam posuere, pauci tantummodo Asiam et Europam esse, | |
| sed Africam in Europa. ea finis habet ab occidente fre- | 4.1 |
| tum nostri maris et Oceani, ab ortu solis declivem lati- | |
| tudinem, quem locum Catabathmon incolae appellant. | |
| mare saevom, inportuosum; ager frugum fertilis, bonus | 5.1 |
| pecori, arbori infecundus; caelo terraque penuria aqua- | |
| rum. genus hominum salubri corpore, velox, patiens la- | 6.1 |
| borum; <ac> plerosque senectus dissolvit, nisi qui ferro | |
| aut bestiis interiere, nam morbus haud saepe quemquam | |
| superat; ad hoc malefici generis pluruma animalia. sed | 7.1 |
| qui mortales initio Africam habuerint quique postea | |
| adcesserint aut quo modo inter se permixti sint, quam- | |
| quam ab ea fama, quae plerosque obtinet, divorsum est, | |
| tamen, uti ex libris Punicis, qui regis Hiempsalis dice- | 5 |
| bantur, interpretatum nobis est utique rem sese habere | |
| cultores eius terrae putant, quam paucissumis dicam. | |
| ceterum fides eius rei penes auctores erit. | |
| Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi in- | 18.1.1 |
| cultique, quis cibus erat caro ferina atque humi pabu- | |
| lum uti pecoribus. ii neque moribus neque lege aut im- | 2.1 |
| perio quoiusquam regebantur: vagi palantes quas nox | |
| coegerat sedes habebant. sed postquam in Hispania Her- | 3.1 |
| cules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius, conpo- | |
| situs ex variis gentibus, amisso duce ac passim multis | |
| sibi quisque imperium petentibus brevi dilabitur. ex eo | 4.1 |
| numero Medi, Persae et Armenii navibus in Africam | |
| transvecti proxumos nostro mari locos occupavere, sed | 5.1 |
| Persae intra Oceanum magis, iique alveos navium invor- | |
| sos pro tuguriis habuere, quia neque materia in agris | |
| neque ab Hispanis emundi aut mutandi copia erat: mare | 6.1 |
| magnum et ignara lingua conmercio prohibebant. ii pau- | 7.1 |
| latim per conubia Gaetulos secum miscuere et, quia | |
| saepe temptantes agros alia, deinde alia loca petiverant, | |
| semet ipsi Numidas appellavere. ceterum adhuc aedificia | 8.1 |
| Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, ob- | |
| longa, incurvis lateribus, tecta quasi navium carinae | |
| sunt. Medis autem et Armeniis adcessere Libyes—nam | 9.1 |
| ii propius mare Africum agitabant, Gaetuli sub sole | |
| magis, haud procul ab ardoribus—, iique mature oppida | |
| habuere; nam freto divisi ab Hispania mutare res inter | |
| se instituerant. nomen eorum paulatim Libyes conru- | 10.1 |
| pere, barbara lingua Mauros pro Medis appellantes. sed | 11.1 |
| res Persarum brevi adolevit, ac postea nomine Numidae, | |
| propter multitudinem a parentibus digressi, possedere | |
| ea loca, quae proxuma Carthagine[m] Numidia appel- | |
| latur. deinde utrique alteris freti finitumos armis aut | 12.1 |
| metu sub imperium suom coegere, nomen gloriamque | |
| sibi addidere, magis ii, qui ad nostrum mare processe- | |
| rant, quia Libyes quam Gaetuli minus bellicosi. denique | |
| Africae pars inferior pleraque ab Numidis possessa est, | 5 |
| victi omnes in gentem nomenque imperantium conces- | |
| sere. postea Phoenices, alii multitudinis domi minuendae | 19.1.1 |
| gratia, pars imperi cupidine sollicitata plebe et aliis no- | |
| varum rerum avidis, Hipponem Hadrumetum Leptim | |
| aliasque urbis in ora marituma condidere; eaeque brevi | |
| multum auctae, pars originibus suis praesidio, aliae de- | 5 |
| cori fuere. nam de Carthagine silere melius puto quam | 2.1 |
| parum dicere, quoniam alio properare tempus monet. |