| Igitur ad Catabathmon, qui locus Aegyptum ab Africa | 19.3.1 |
| dividit, secundo mari prima Cyrene est, colonia Therae- | |
| on, ac deinceps duae Syrtes interque eas Leptis, deinde | |
| Philaenon arae, quem locum Aegyptum vorsus finem | |
| imperi habuere Carthaginienses, post aliae Punicae | 5 |
| urbes. cetera loca usque ad Mauretaniam Numidae tenent, | 4.1 |
| proxumi Hispania[m] Mauri sunt. super Numidiam Gae- | 5.1 |
| tulos accepimus partim in tuguriis, alios incultius vagos | |
| agitare, post eos Aethiopas esse, dein loca exusta solis | 6.1 |
| ardoribus. igitur bello Iugurthino pleraque ex Punicis | 7.1 |
| oppida et finis Carthaginiensium, quos novissume habu- | |
| erant, populus Romanus per magistratus administrabat; | |
| Gaetulorum magna pars et Numidae usque ad flumen | |
| Muluccham sub Iugurtha erant; Mauris omnibus rex | 5 |
| Bocchus imperitabat, praeter nomen cetera ignarus | |
| populi Romani itemque nobis neque bello neque pace | |
| antea cognitus. de Africa et eius incolis ad necessitudi- | 8.1 |
| nem rei satis dictum. | |
| Postquam diviso regno legati Africa decessere et Iu- | 20.1.1 |
| gurtha contra timorem animi praemia sceleris adeptum | |
| sese videt, certum esse ratus, quod ex amicis apud Nu- | |
| mantiam acceperat, omnia Romae venalia esse, simul | |
| et illorum pollicitationibus adcensus, quos paulo ante | 5 |
| muneribus expleverat, in regnum Adherbalis animum | |
| intendit. ipse acer, bellicosus; at is quem petebat quietus, | 2.1 |
| inbellis, placido ingenio, opportunus iniuriae, metuens | |
| magis quam metuendus. igitur ex inproviso finis eius | 3.1 |
| cum magna manu invadit, multos mortalis cum pecore | |
| atque alia praeda capit, aedificia incendit, pleraque loca | |
| hostiliter cum equitatu adcedit, deinde, cum omni multi- | 4.1 |
| tudine in regnum suom convortit, existumans Adher- | |
| balem dolore permotum iniurias suas manu vindicatu- | |
| rum eamque rem belli causam fore. at ille, quod neque | 5.1 |
| se parem armis existumabat et amicitia populi Romani | |
| magis quam Numidis fretus erat, legatos ad Iugurtham | |
| de iniuriis questum misit. qui tametsi contumeliosa | |
| dicta rettulerant, prius tamen omnia pati decrevit quam | 5 |
| bellum sumere, quia temptatum antea secus cesserat. | |
| neque eo magis cupido Iugurthae minuebatur, quippe | 6.1 |
| qui totum eius regnum animo iam invaserat. itaque non | 7.1 |
| uti antea cum praedatoria manu, sed magno exercitu | |
| conparato bellum gerere coepit et aperte totius Numidiae | |
| imperium petere. ceterum, qua pergebat, urbis agros | 8.1 |
| vastare, praedas agere, suis animum hostibus terrorem | |
| augere. Adherbal ubi intellegit eo processum, uti regnum | 21.1.1 |
| aut relinquendum esset aut armis retinendum, neces- | |
| sario copias parat et Iugurthae obvius procedit. interim | 2.1 |
| haud longe a mari prope Cirtam oppidum utriusque | |
| exercitus consedit et, quia diei extremum erat, proelium | |
| non inceptum. sed ubi plerumque noctis processit, ob- | |
| scuro etiam tum lumine milites Iugurthini signo dato | 5 |
| castra hostium invadunt, semisomnos partim, alios arma | |
| sumentis fugant funduntque. Adherbal cum paucis equi- | |
| tibus Cirtam profugit, et ni multitudo togatorum fuisset, | |
| quae Numidas insequentis moenibus prohibuit, uno die | |
| inter duos reges coeptum atque patratum bellum foret. | 10 |
| igitur Iugurtha oppidum circumsedit, vineis turribusque | 3.1 |
| et machinis omnium generum expugnare adgreditur, | |
| maxume festinans tempus legatorum antecapere, quos | |
| ante proelium factum ab Adherbale Romam missos | |
| audiverat. | 5 |