| Sed postquam senatus de bello eorum accepit, tres | 21.4.1 |
| adulescentes in Africam legantur, qui ambos reges | |
| adeant, senatus populique Romani verbis nuntient velle | |
| et censere eos ab armis discedere, <de controvorsiis | |
| suis iure potius quam bello disceptare>: ita seque illisque | 5 |
| dignum esse. legati in Africam maturantes veniunt, eo | 22.1.1 |
| magis quod Romae, dum proficisci parant, de proelio | |
| facto et oppugnatione Cirtae audiebatur; sed is rumor | |
| clemens erat. quorum Iugurtha accepta oratione re- | 2.1 |
| spondit sibi neque maius quicquam neque carius aucto- | |
| ritate senatus esse. ab adulescentia ita se enisum, ut ab | |
| optumo quoque probaretur; virtute, non malitia P. Sci- | |
| pioni, summo viro, placuisse; ob easdem artis a Micipsa, | 5 |
| non penuria liberorum in regnum adoptatum esse. cete- | 3.1 |
| rum, quo plura bene atque strenue fecisset, eo animum | |
| suom iniuriam minus tolerare. Adherbalem dolis vitae | 4.1 |
| suae insidiatum; quod ubi conperisset, sceleri eius | |
| obviam isse. populum Romanum neque recte neque | |
| pro bono facturum, si ab iure gentium sese prohibuerit. | |
| postremo de omnibus rebus legatos Romam brevi mis- | 5 |
| surum. ita utrique digrediuntur. Adherbalis appellandi | 5.1 |
| copia non fuit. | |
| Iugurtha ubi eos Africa decessisse ratus est neque | 23.1.1 |
| propter loci naturam Cirtam armis expugnare potest, | |
| vallo atque fossa moenia circumdat, turris extruit easque | |
| praesidiis firmat; praeterea dies noctisque aut per vim | |
| aut dolis temptare; defensoribus moenium praemia modo, | 5 |
| modo formidinem ostentare; suos hortando ad virtutem | |
| adrigere; prorsus intentus cuncta parare. Adherbal ubi | 2.1 |
| intellegit omnis suas fortunas in extremo sitas, hostem | |
| infestum, auxili spem nullam, penuria rerum necessa- | |
| riarum bellum trahi non posse, ex iis, qui una Cirtam | |
| profugerant, duos maxume inpigros delegit; eos multa | 5 |
| pollicendo ac miserando casum suom confirmat, uti per | |
| hostium munitiones noctu ad proxumum mare, dein | |
| Romam pergerent. Numidae paucis diebus iussa effi- | 24.1.1 |
| ciunt. litterae Adherbalis in senatu recitatae, quarum | |
| sententia haec fuit: |