| 'Non mea culpa saepe ad vos oratum mitto, patres | 24.2.1 |
| conscripti, sed vis Iugurthae subigit, quem tanta lubido | |
| extinguendi me invasit, ut neque vos neque deos in- | |
| mortalis in animo habeat, sanguinem meum quam omnia | |
| malit. itaque quintum iam mensem socius et amicus | 3.1 |
| populi Romani armis obsessus teneor; neque mihi Mi- | |
| cipsae patris mei beneficia neque vostra decreta auxi- | |
| liantur; ferro an fame acrius urgear, incertus sum. | |
| Plura de Iugurtha scribere dehortatur me fortuna | 4.1 |
| mea, et iam antea expertus sum parum fidei miseris | |
| esse; nisi tamen intellego illum supra quam ego sum | 5.1 |
| petere neque simul amicitiam vostram et regnum meum | |
| sperare. utrum gravius existumet, nemini occultum est. | |
| nam initio occidit Hiempsalem fratrem meum, deinde | 6.1 |
| patrio regno me expulit. quae sane fuerint nostrae in- | |
| iuriae, nihil ad vos. verum nunc vostrum regnum armis | 7.1 |
| tenet, me, quem vos imperatorem Numidis posuistis, | |
| clausum obsidet; legatorum verba quanti fecerit, peri- | |
| cula mea declarant. quid est relicuom nisi vis vostra, quo | 8.1 |
| moveri possit? nam ego quidem vellem, et haec, quae | 9.1 |
| scribo, et illa, quae antea in senatu questus sum, vana | |
| forent potius, quam miseria mea fidem verbis faceret. | |
| Sed quoniam eo natus sum, ut Iugurthae scelerum | 10.1 |
| ostentui essem, non iam mortem neque aerumnas, tan- | |
| tummodo inimici imperium et cruciatus corporis de- | |
| precor. regno Numidiae, quod vostrum est, uti lubet, | |
| consulite; me manibus inpiis eripite, per maiestatem | 5 |
| imperi, per amicitiae fidem, si ulla apud vos memoria | |
| remanet avi mei Masinissae.' |