| His litteris recitatis fuere qui exercitum in Africam | 25.1.1 |
| mittundum censerent et quam primum Adherbali sub- | |
| veniundum; de Iugurtha interim uti consuleretur, quon- | |
| iam legatis non paruisset. sed ab isdem illis regis fau- | 2.1 |
| toribus summa ope enisum, ne tale decretum fieret. ita | 3.1 |
| bonum publicum, uti in plerisque negotiis solet, privata | |
| gratia devictum. legantur tamen in Africam maiores natu | 4.1 |
| nobiles, amplis honoribus usi. in quis fuit M. Scaurus, | |
| de quo supra memoravimus, consularis et tum senatus | |
| princeps. ii, quod res in invidia erat, simul et ab Numidis | 5.1 |
| obsecrati, triduo navem ascendere. dein brevi Uticam ad- | |
| pulsi litteras ad Iugurtham mittunt: quam ocissume ad | |
| provinciam adcedat, seque ad eum ab senatu missos. ille | 6.1 |
| ubi accepit homines claros, quorum auctoritatem Romae | |
| pollere audiverat, contra inceptum suom venisse, primo | |
| conmotus metu atque lubidine divorsus agitabatur: | |
| timebat iram senatus, ni paruisset legatis; porro animus | 7.1 |
| cupidine caecus ad inceptum scelus rapiebat. vicit tamen | 8.1 |
| in avido ingenio pravom consilium. igitur exercitu cir- | 9.1 |
| cumdato summa vi Cirtam inrumpere nititur, maxume | |
| sperans diducta manu hostium aut vi aut dolis sese | |
| casum victoriae inventurum. quod ubi secus procedit | 10.1 |
| neque quod intenderat efficere potest, ut, prius quam | |
| legatos conveniret, Adherbalis potiretur, ne amplius | |
| morando Scaurum, quem plurumum metuebat, incen- | |
| deret, cum paucis equitibus in provinciam venit. ac | 11.1 |
| tametsi senati verbis graves minae nuntiabantur, quod | |
| ab oppugnatione non desisteret, multa tamen oratione | |
| consumpta legati frustra discessere. |