| Ea postquam Cirtae audita sunt, Italici, quorum vir- | 26.1.1 |
| tute moenia defensabantur, confisi deditione facta prop- | |
| ter magnitudinem populi Romani inviolatos sese fore, | |
| Adherbali suadent, uti seque et oppidum Iugurthae tra- | |
| dat, tantum ab eo vitam paciscatur; de ceteris senatui | 5 |
| curae fore. at ille, tametsi omnia potiora fide Iugurthae | 2.1 |
| rebatur, tamen, quia penes eosdem, si advorsaretur, co- | |
| gendi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem | |
| facit. Iugurtha in primis Adherbalem excruciatum ne- | 3.1 |
| cat, deinde omnis puberes Numidas atque negotiatores | |
| promiscue, uti quisque armatus obvius fuerat, interficit. | |
| Quod postquam Romae cognitum est et res in senatu | 27.1.1 |
| agitari coepta, idem illi ministri regis interpellando ac | |
| saepe gratia, interdum iurgiis trahundo tempus atroci- | |
| tatem facti leniebant. ac ni C. Memmius tribunus ple- | 2.1 |
| bis designatus, vir acer et infestus potentiae nobilitatis, | |
| populum Romanum edocuisset id agi, ut per paucos fac- | |
| tiosos Iugurthae scelus condonaretur, profecto omnis | |
| invidia prolatandis consultationibus dilapsa foret: tanta | 5 |
| vis gratiae atque pecuniae regis erat. sed ubi senatus | 3.1 |
| delicti conscientia populum timet, lege Sempronia pro- | |
| vinciae futuris consulibus Numidia atque Italia decretae; | |
| consules declarati P. Scipio Nasica, L. Bestia Calpur- | 4.1 |
| nius; Calpurnio Numidia, Scipioni Italia obvenit. deinde | 5.1 |
| exercitus, qui in Africam portaretur, scribitur; stipen- | |
| dium aliaque, quae bello usui forent, decernuntur. |