| At Iugurtha contra spem nuntio accepto, quippe quoi | 28.1.1 |
| Romae omnia venire in animo haeserat, filium et cum | |
| eo duos familiaris ad senatum legatos mittit iisque uti | |
| illis, quos Hiempsale interfecto miserat, praecipit, omnis | |
| mortalis pecunia adgrediantur. qui postquam Romam | 2.1 |
| adventabant, senatus a Bestia consultus est, placeretne | |
| legatos Iugurthae recipi moenibus, iique decrevere, nisi | |
| regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus pro- | |
| xumis decem Italia decederent. consul Numidis ex se- | 3.1 |
| natus decreto nuntiari iubet. ita infectis rebus illi do- | |
| mum discedunt. | |
| Interim Calpurnius parato exercitu legat sibi homines | 4.1 |
| nobilis factiosos, quorum auctoritate quae deliquisset | |
| munita fore sperabat. in quis fuit Scaurus, quoius de | |
| natura et habitu supra memoravimus. nam in consule | 5.1 |
| nostro multae bonaeque artes <et> animi et corporis | |
| erant, quas omnis avaritia praepediebat: patiens labo- | |
| rum, acri ingenio, satis providens, belli haud ignarus, | |
| firmissumus contra pericula et invidias. sed legiones per | 6.1 |
| Italiam Regium atque inde Siciliam, porro ex Sicilia in | |
| Africam transvectae. igitur Calpurnius initio paratis | 7.1 |
| conmeatibus acriter Numidiam ingressus est, multosque | |
| mortalis et urbis aliquot pugnando cepit. sed ubi Iu- | 29.1.1 |
| gurtha per legatos pecunia temptare bellique, quod ad- | |
| ministrabat, asperitatem ostendere coepit, animus aeger | |
| avaritia facile convorsus est. ceterum socius et admi- | 2.1 |
| nister omnium consiliorum adsumitur Scaurus, qui | |
| tametsi a principio plerisque ex factione eius conruptis | |
| acerrume regem inpugnaverat, tamen magnitudine pe- | |
| cuniae a bono honestoque in pravom abstractus est. sed | 3.1 |
| Iugurtha primo tantummodo belli moram redimebat, | |
| existumans sese aliquid interim Romae pretio aut gratia | |
| effecturum. postea vero quam participem negoti Scaurum | |
| accepit, in maxumam spem adductus recuperandae pacis | 5 |
| statuit cum iis de omnibus pactionibus praesens agere. | |
| ceterum interea fidei causa mittitur a consule Sextius | 4.1 |
| quaestor in oppidum Iugurthae Vagam. quoius rei | |
| species erat acceptio frumenti, quod Calpurnius palam | |
| legatis imperaverat, quoniam deditionis mora indutiae | |
| agitabantur. igitur rex, uti constituerat, in castra venit, | 5.1 |
| ac pauca praesenti consilio locutus de invidia facti sui | |
| atque uti in deditionem acciperetur, relicua cum Bestia | |
| et Scauro secreta transigit. dein postero die quasi per | |
| saturam sententiis exquisitis in deditionem accipitur. | 5 |
| sed, uti pro consilio imperatum erat, elephanti triginta, | 6.1 |
| pecus atque equi multi cum parvo argenti pondere quae- | |
| stori traduntur. Calpurnius Romam ad magistratus | 7.1 |
| rogandos proficiscitur. in Numidia et exercitu nostro | |
| pax agitabatur. |