| Postquam res in Africa gestas quoque modo actae | 30.1.1 |
| forent fama divolgavit, Romae per omnis locos et con- | |
| ventus de facto consulis agitari. apud plebem gravis | |
| invidia, patres solliciti erant: probarentne tantum fla- | |
| gitium an decretum consulis subvorterent, parum con- | 5 |
| stabat. ac maxume eos potentia Scauri, quod is auctor | 2.1 |
| et socius Bestiae ferebatur, a vero bonoque inpediebat. | |
| at C. Memmius, quoius de libertate ingeni et odio poten- | 3.1 |
| tiae nobilitatis supra diximus, inter dubitationem et mo- | |
| ras senatus contionibus populum ad vindicandum hor- | |
| tari, monere, ne rem publicam, ne libertatem suam de- | |
| sererent, multa superba et crudelia facinora nobilitatis | 5 |
| ostendere; prorsus intentus omni modo plebis animum | |
| incendebat. | |
| Sed quoniam ea tempestate Romae Memmi facundia | 4.1 |
| clara pollensque fuit, decere existumavi unam ex tam | |
| multis orationem eius perscribere, ac potissumum ea | |
| dicam, quae in contione post reditum Bestiae huiusce | |
| modi verbis disseruit: | 5 |
| 'Multa me dehortantur a vobis, Quirites, ni studium | 31.1.1 |
| rei publicae omnia superet: opes factionis, vostra pa- | |
| tientia, ius nullum, ac maxume quod innocentiae plus | |
| periculi quam honoris est. nam illa quidem piget dicere, | 2.1 |
| his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae | |
| paucorum, quam foede quamque inulti perierint vostri | |
| defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia | |
| conruptus sit, qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis | 3.1 |
| exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus decet ter- | |
| rori esse. sed quamquam haec talia sunt, tamen obviam | 4.1 |
| ire factionis potentiae animus subigit. certe ego liber- | 5.1 |
| tatem, quae mihi a parente meo tradita est, experiar. | |
| verum id frustra an ob rem faciam, in vostra manu | |
| situm est, Quirites. |