| Neque ego vos hortor, quod saepe maiores vostri fecere, | 31.6.1 |
| uti contra iniurias armati eatis. nihil vi, nihil seces- | |
| sione opus est; necesse est suomet ipsi more praecipites | |
| eant. occiso Ti. Graccho, quem regnum parare aiebant, | 7.1 |
| in plebem Romanam quaestiones habitae sunt; post | |
| C. Gracchi et C. Fulvi caedem item vostri ordinis multi | |
| mortales in carcere necati sunt: utriusque cladis non | |
| lex, verum lubido eorum finem fecit. sed sane fuerit regni | 8.1 |
| paratio plebi sua restituere; quicquid sine sanguine | |
| civium ulcisci nequitur, iure factum sit. superioribus | 9.1 |
| annis taciti indignabamini aerarium expilari, reges et | |
| populos liberos paucis nobilibus vectigal pendere, penes | |
| eosdem et summam gloriam et maxumas divitias esse. | |
| tamen haec talia facinora inpune suscepisse parum | 5 |
| habuere, itaque postremo leges, maiestas vostra, divina | |
| et humana omnia hostibus tradita sunt. neque eos qui ea | 10.1 |
| fecere pudet aut paenitet, sed incedunt per ora vostra | |
| magnifici, sacerdotia et consulatus, pars triumphos suos | |
| ostentantes; proinde quasi ea honori, non praedae ha- | |
| beant. servi aere parati iniusta imperia dominorum non | 11.1 |
| perferunt; vos, Quirites, in imperio nati aequo animo | |
| servitutem toleratis? at qui sunt ii, qui rem publicam | 12.1 |
| occupavere? homines sceleratissumi, cruentis manibus, | |
| immani avaritia, nocentissumi et idem superbissumi, | |
| quibus fides decus pietas, postremo honesta atque in- | |
| honesta omnia quaestui sunt. pars eorum occidisse tri- | 13.1 |
| bunos plebis, alii quaestiones iniustas, plerique caedem | |
| in vos fecisse pro munimento habent. ita quam quisque | 14.1 |
| pessume fecit, tam maxume tutus est. metum ab scelere | |
| suo ad ignaviam vostram transtulere, quos omnis eadem | |
| cupere, eadem odisse, eadem metuere in unum coegit. sed | 15.1 |
| haec inter bonos amicitia, inter malos factio est. quod si | 16.1 |
| tam vos libertatis curam haberetis, quam illi ad domi- | |
| nationem adcensi sunt, profecto neque res publica sicuti | |
| nunc vastaretur et beneficia vostra penes optumos, non | |
| audacissumos forent. maiores vostri parandi iuris et | 17.1 |
| maiestatis constituendae gratia bis per secessionem ar- | |
| mati Aventinum occupavere; vos pro libertate, quam ab | |
| illis accepistis, nonne summa ope nitemini? atque eo | |
| vehementius, quo maius dedecus est parta amittere quam | 5 |
| omnino non paravisse. |