| Dicet aliquis "quid igitur censes?" vindicandum in eos, | 31.18.1 |
| qui hosti prodidere rem publicam, non manu neque vi, | |
| quod magis vos fecisse quam illis adcidisse indignum | |
| est, verum quaestionibus et indicio ipsius Iugurthae. | |
| qui si dediticius est, profecto iussis vostris oboediens | 19.1 |
| erit; sin ea contemnit, scilicet existumabitis, qualis illa | |
| pax aut deditio sit, ex qua ad Iugurtham scelerum in- | |
| punitas, ad paucos potentis maxumae divitiae, ad rem | |
| publicam damna atque dedecora pervenerint; nisi forte | 20.1 |
| nondum etiam vos dominationis eorum satietas tenet et | |
| illa quam haec tempora magis placent, quom regna | |
| provinciae leges iura iudicia bella atque paces, po- | |
| stremo divina et humana omnia penes paucos erant; vos | 5 |
| autem, hoc est populus Romanus, invicti ab hostibus, | |
| imperatores omnium gentium, satis habebatis animam | |
| retinere. nam servitutem quidem quis vostrum recusare | |
| audebat? | |
| Atque ego tametsi viro flagitiosissumum existumo in- | 21.1 |
| pune iniuriam accepisse, tamen vos hominibus sceleratis- | |
| sumis ignoscere, quoniam cives sunt, aequo animo pa- | |
| terer, ni misericordia in perniciem casura esset. nam et | 22.1 |
| illis, quantum inportunitatis habent, parum est inpune | |
| male fecisse, nisi deinde faciundi licentia eripitur, et vo- | |
| bis aeterna sollicitudo remanebit, quom intellegetis aut | |
| serviundum esse aut per manus libertatem retinendam. | 5 |
| nam fidei quidem aut concordiae quae spes est? domi- | 23.1 |
| nari illi volunt, vos liberi esse; facere illi iniurias, vos | |
| prohibere; postremo sociis nostris veluti hostibus, ho- | |
| stibus pro sociis utuntur. potestne in tam divorsis men- | 24.1 |
| tibus pax aut amicitia esse? |