| Quare moneo hortorque vos, ne tantum scelus inpuni- | 31.25.1 |
| tum omittatis. non peculatus aerari factus est neque per | |
| vim sociis ereptae pecuniae, quae quamquam gravia | |
| sunt, tamen consuetudine iam pro nihilo habentur; | |
| hosti acerrumo prodita senatus auctoritas, proditum | 5 |
| imperium vostrum est; domi militiaeque res publica ve- | |
| nalis fuit. quae nisi quaesita erunt, nisi vindicatum in | 26.1 |
| noxios, quid erit relicuom, nisi ut illis qui ea fecere | |
| oboedientes vivamus? nam inpune quae lubet facere, id | |
| est regem esse. neque ego vos, Quirites, hortor, ut malitis | 27.1 |
| civis vostros perperam quam recte fecisse, sed ne igno- | |
| scundo malis bonos perditum eatis. ad hoc in re publica | 28.1 |
| multo praestat benefici quam malefici inmemorem esse: | |
| bonus tantummodo segnior fit, ubi neglegas, at malus | |
| inprobior. ad hoc si iniuriae non sint, haut saepe auxili | 29.1 |
| egeas.' | |
| Haec atque alia huiusce modi saepe in <contione> di- | 32.1.1 |
| cundo Memmius populo persuadet, uti L. Cassius, qui | |
| tum praetor erat, ad Iugurtham mitteretur eumque | |
| interposita fide publica Romam duceret, quo facilius in- | |
| dicio regis Scauri et relicuorum, quos pecuniae captae | 5 |
| arcessebat, delicta patefierent. | |
| Dum haec Romae geruntur, qui in Numidia relicti a | 2.1 |
| Bestia exercitui praeerant, secuti morem imperatoris sui | |
| pluruma et flagitiosissuma facinora fecere. fuere qui | 3.1 |
| auro conrupti elephantos Iugurthae traderent, alii per- | |
| fugas vendebant, pars ex pacatis praedas agebant: tanta | 4.1 |
| vis avaritiae [in] animos eorum veluti tabes invaserat. | |
| at Cassius praetor perlata rogatione a C. Memmio ac | 5.1 |
| perculsa omni nobilitate ad Iugurtham proficiscitur | |
| eique timido et ex conscientia diffidenti rebus suis per- | |
| suadet, quoniam se populo Romano dedisset, ne vim | |
| quam misericordiam eius experiri mallet. privatim prae- | 5 |
| terea fidem suam interponit, quam ille non minoris quam | |
| publicam ducebat: talis ea tempestate fama de Cassio | |
| erat. |