| Igitur Iugurtha contra decus regium cultu quam ma- | 33.1.1 |
| xume miserabili cum Cassio Romam venit. ac tametsi in | 2.1 |
| ipso magna vis animi erat, confirmatus ab omnibus, quo- | |
| rum potentia aut scelere cuncta ea gesserat, quae supra | |
| diximus, C. Baebium tribunum plebis magna mercede | |
| parat, quoius inpudentia contra ius et iniurias omnis | 5 |
| munitus foret. at C. Memmius advocata contione, quam- | 3.1 |
| quam regi infesta plebes erat et pars in vincula duci | |
| iubebat, pars, nisi socios sceleris sui aperiret, more ma- | |
| iorum de hoste supplicium sumi, dignitati quam irae ma- | |
| gis consulens sedare motus et animos eorum mollire, po- | 5 |
| stremo confirmare fidem publicam per sese inviolatam | |
| fore. post ubi silentium coepit, producto Iugurtha verba | 4.1 |
| facit, Romae Numidiaeque facinora eius memorat, sce- | |
| lera in patrem fratresque ostendit. quibus iuvantibus | |
| quibusque ministris ea egerit, quamquam intellegat po- | |
| pulus Romanus, tamen velle manufesta magis ex illo | 5 |
| habere. si verum aperiat, in fide et clementia populi Ro- | |
| mani magnam spem illi sitam; sin reticeat, non sociis | |
| saluti fore, sed se suasque spes conrupturum. deinde | 34.1.1 |
| ubi Memmius dicundi finem fecit et Iugurtha respondere | |
| iussus est, C. Baebius tribunus plebis, quem pecunia | |
| conruptum supra diximus, regem tacere iubet, ac tam- | |
| etsi multitudo, quae in contione aderat, vehementer | 5 |
| adcensa terrebat eum clamore, voltu, saepe impetu atque | |
| aliis omnibus, quae ira fieri amat, vicit tamen inpudentia. | |
| ita populus ludibrio habitus ex contione discedit; Iu- | 2.1 |
| gurthae Bestiaeque et ceteris, quos illa quaestio exagita- | |
| bat, animi augescunt. |