| Erat ea tempestate Romae Numida quidam nomine | 35.1.1 |
| Massiva, Gulussae filius, Masinissae nepos, qui, quia in | |
| dissensione regum Iugurthae advorsus fuerat, dedita | |
| Cirta et Adherbale interfecto profugus ex patria abierat. | |
| huic Sp. Albinus, qui proxumo anno post Bestiam cum | 2.1 |
| Q. Minucio Rufo consulatum gerebat, persuadet, quon- | |
| iam ex stirpe Masinissae sit Iugurthamque ob scelera | |
| invidia cum metu urgeat, regnum Numidiae ab senatu | |
| petat. avidus consul belli gerundi movere quam sene- | 3.1 |
| scere omnia malebat. ipsi provincia Numidia, Minucio | |
| Macedonia evenerat. quae postquam Massiva agitare | 4.1 |
| coepit neque Iugurthae in amicis satis praesidi est, quod | |
| eorum alium conscientia, alium mala fama et timor in- | |
| pediebat, Bomilcari, proxumo ac maxume fido sibi, im- | |
| perat, pretio, sicuti multa confecerat, insidiatores Mas- | 5 |
| sivae paret ac maxume occulte, sin id parum procedat, | |
| quovis modo Numidam interficiat. Bomilcar mature re- | 5.1 |
| gis mandata exequitur et per homines talis negoti arti- | |
| fices itinera egressusque eius, postremo loca atque tem- | |
| pora cuncta explorat. deinde, ubi res postulabat, insidias | |
| tendit. igitur unus ex eo numero, qui ad caedem parati | 6.1 |
| erant, paulo inconsultius Massivam adgreditur. illum | |
| obtruncat, sed ipse deprehensus multis hortantibus et | |
| in primis Albino consule indicium profitetur. fit reus ma- | 7.1 |
| gis ex aequo bonoque quam ex iure gentium Bomilcar, | |
| comes eius, qui Romam fide publica venerat. at Iugurtha | 8.1 |
| manufestus tanti sceleris non prius omisit contra ve- | |
| rum niti, quam animadvortit supra gratiam atque pecu- | |
| niam suam invidiam facti esse. igitur, quamquam in | 9.1 |
| priore actione ex amicis quinquaginta vades dederat, | |
| regno magis quam vadibus consulens clam in Numidiam | |
| Bomilcarem dimittit, veritus, ne relicuos popularis metus | |
| invaderet parendi sibi, si de illo supplicium sumptum | 5 |
| foret. et ipse paucis diebus eodem profectus est, iussus | |
| a senatu Italia decedere. sed postquam Roma egressus | 10.1 |
| est, fertur saepe eo tacitus respiciens postremo dixisse: | |
| 'urbem venalem et mature perituram, si emptorem in- | |
| venerit.' |