| Interim Albinus renovato bello conmeatum, stipen- | 36.1.1 |
| dium aliaque, quae militibus usui forent, maturat in | |
| Africam portare; ac statim ipse profectus, uti ante co- | |
| mitia, quod tempus haud longe aberat, armis aut dedi- | |
| tione aut quovis modo bellum conficeret. at contra Iu- | 2.1 |
| gurtha trahere omnia et alias, deinde alias morae causas | |
| facere; polliceri deditionem ac deinde metum simulare; | |
| cedere instanti et paulo post, ne sui diffiderent, instare: | |
| ita belli modo, modo pacis mora consulem ludificare. ac | 3.1 |
| fuere qui tum Albinum haud ignarum consili regis exi- | |
| stumarent neque ex tanta properantia tam facile tractum | |
| bellum socordia magis quam dolo crederent. sed post- | 4.1 |
| quam dilapso tempore comitiorum dies adventabat, Al- | |
| binus Aulo fratre in castris pro praetore relicto Romam | |
| decessit. | |
| Ea tempestate Romae seditionibus tribuniciis atrociter | 37.1.1 |
| res publica agitabatur. P. Lucullus et L. Annius tribuni | 2.1 |
| plebis resistentibus conlegis continuare magistratum ni- | |
| tebantur, quae dissensio totius anni comitia inpediebat. | |
| ea mora in spem adductus Aulus, quem pro praetore in | 3.1 |
| castris relictum supra diximus, aut conficiundi belli aut | |
| terrore exercitus ab rege pecuniae capiundae milites | |
| mense Ianuario ex hibernis in expeditionem evocat, ma- | |
| gnisque itineribus hieme aspera pervenit ad oppidum Su- | 5 |
| thul, ubi regis thesauri erant. quod quamquam et sae- | 4.1 |
| vitia temporis et opportunitate loci neque capi neque | |
| obsideri poterat—nam circum murum situm in prae- | |
| rupti montis extremo planities limosa hiemalibus aquis | |
| paludem fecerat—, tamen aut simulandi gratia, quo regi | 5 |
| formidinem adderet, aut cupidine caecus ob thesauros | |
| oppidi potiundi vineas agere, aggerem iacere aliaque, | |
| quae incepto usui forent, properare. at Iugurtha cognita | 38.1.1 |
| vanitate atque inperitia legati subdole eius augere amen- | |
| tiam, missitare supplicantis legatos, ipse quasi vitabun- | |
| dus per saltuosa loca et tramites exercitum ductare. | |
| denique Aulum spe pactionis perpulit, uti relicto Su- | 2.1 |
| thule in abditas regiones sese veluti cedentem insequere- | |
| tur: ita delicta occultiora fuere. interea per homines | 3.1 |
| callidos diu noctuque exercitum temptabat, centuriones | |
| ducesque turmarum, partim uti transfugerent, conrum- | |
| pere, alii signo dato locum uti desererent. quae post- | 4.1 |
| quam ex sententia instruit, intempesta nocte de inpro- | |
| viso multitudine Numidarum Auli castra circumvenit. | |
| milites Romani, perculsi tumultu insolito, arma capere | 5.1 |
| alii, alii se abdere, pars territos confirmare, trepidare | |
| omnibus locis. vis magna hostium, caelum nocte atque | |
| nubibus obscuratum, periculum anceps; postremo fu- | |
| gere an manere tutius foret, in incerto erat. sed ex eo | 6.1 |
| numero, quos paulo ante conruptos diximus, cohors una | |
| Ligurum cum duabus turmis Thracum et paucis gre- | |
| gariis militibus transiere ad regem, et centurio primi | |
| pili tertiae legionis per munitionem, quam uti defen- | 5 |
| deret acceperat, locum hostibus introeundi dedit, eaque | |
| Numidae cuncti inrupere. nostri foeda fuga, plerique | 7.1 |
| abiectis armis, proxumum collem occupaverunt. nox at- | 8.1 |
| que praeda castrorum hostis, quo minus victoria uteren- | |
| tur, remorata sunt. deinde Iugurtha postero die cum | 9.1 |
| Aulo in conloquio verba facit: tametsi ipsum cum exer- | |
| citu fame et ferro clausum ten<er>et, tamen se memorem | |
| humanarum rerum, si secum foedus faceret, incolumis | |
| omnis sub iugum missurum; praeterea uti diebus decem | 5 |
| Numidia decederet. quae quamquam gravia et flagiti | 10.1 |
| plena erant, tamen, quia mortis metu mutabantur, sicuti | |
| regi lubuerat, pax convenit. |