| Sed ubi ea Romae conperta sunt, metus atque maeror | 39.1.1 |
| civitatem invasere: pars dolere pro gloria imperi, pars | |
| insolita rerum bellicarum timere libertati; Aulo omnes | |
| infesti, ac maxume qui bello saepe praeclari fuerant, | |
| quod armatus dedecore potius quam manu salutem | 5 |
| quaesiverat. ob ea consul Albinus ex delicto fratris in- | 2.1 |
| vidiam ac deinde periculum timens senatum de foedere | |
| consulebat, et tamen interim exercitui supplementum | |
| scribere, ab sociis et nomine Latino auxilia arcessere, | |
| denique omnibus modis festinare. senatus ita, uti par | 3.1 |
| fuerat, decernit suo atque populi iniussu nullum po- | |
| tuisse foedus fieri. consul inpeditus a tribunis plebis, ne | 4.1 |
| quas paraverat copias secum portaret, paucis diebus in | |
| Africam proficiscitur; nam omnis exercitus, uti convene- | |
| rat, Numidia deductus in provincia hiemabat. postquam | 5.1 |
| eo venit, quamquam persequi Iugurtham et mederi fra- | |
| ternae invidiae animo ardebat, cognitis militibus, quos | |
| praeter fugam soluto imperio licentia atque lascivia con- | |
| ruperat, ex copia rerum statuit sibi nihil agitandum. | 5 |
| Interim Romae C. Mamilius Limetanus tribunus ple- | 40.1.1 |
| bis rogationem ad populum promulgat, uti quaereretur | |
| in eos, quorum consilio Iugurtha senati decreta negle- | |
| gisset, quique ab eo in legationibus aut imperiis pecu- | |
| nias accepissent, qui elephantos quique perfugas tradi- | 5 |
| dissent, item qui de pace aut bello cum hostibus | |
| pactiones fecissent. huic rogationi partim conscii sibi, | 2.1 |
| alii ex partium invidia pericula metuentes, quoniam | |
| aperte resistere non poterant, quin illa et alia talia pla- | |
| cere sibi faterentur, occulte per amicos ac maxume per | |
| homines nominis Latini et socios Italicos inpedimenta | 5 |
| parabant. sed plebes incredibile memoratu est quam in- | 3.1 |
| tenta fuerit quantaque vi rogationem iusserit, magis | |
| odio nobilitatis, quoi mala illa parabantur, quam cura | |
| rei publicae: tanta lubido in partibus erat. igitur ceteris | 4.1 |
| metu perculsis M. Scaurus, quem legatum Bestiae fuisse | |
| supra docuimus, inter laetitiam plebis et suorum fugam, | |
| trepida etiam tum civitate, quom ex Mamilia rogatione | |
| tres quaesitores rogarentur, effecerat, uti ipse in eo nu- | 5 |
| mero crearetur. sed quaestio exercita aspere violenter- | 5.1 |
| que ex rumore et lubidine plebis: uti saepe nobilitatem, | |
| sic ea tempestate plebem ex secundis rebus insolentia | |
| ceperat. |