| Ceterum mos partium et factionum ac deinde omnium | 41.1.1 |
| malarum artium paucis ante annis Romae ortus est otio | |
| atque abundantia earum rerum, quae prima mortales | |
| ducunt. nam ante Carthaginem deletam populus et sena- | 2.1 |
| tus Romanus placide modesteque inter se rem publicam | |
| tractabant, neque gloriae neque dominationis certamen | |
| inter civis erat: metus hostilis in bonis artibus civitatem | |
| retinebat. sed ubi illa formido mentibus decessit, scilicet | 3.1 |
| ea, quae res secundae amant, lascivia atque superbia in- | |
| cessere. ita quod in advorsis rebus optaverant otium, | 4.1 |
| postquam adepti sunt, asperius acerbiusque fuit. nam- | 5.1 |
| que coepere nobilitas dignitatem, populus libertatem in | |
| lubidinem vortere, sibi quisque ducere trahere rapere. | |
| ita omnia in duas partis abstracta sunt, res publica, | |
| quae media fuerat, dilacerata. ceterum nobilitas factione | 6.1 |
| magis pollebat, plebis vis soluta atque dispersa in multi- | |
| tudine minus poterat. paucorum arbitrio belli domique | 7.1 |
| agitabatur; penes eosdem aerarium provinciae magi- | |
| stratus gloriae triumphique erant; populus militia atque | |
| inopia urgebatur; praedas bellicas imperatores cum | |
| paucis diripiebant: interea parentes aut parvi liberi | 8.1 |
| militum, uti quisque potentiori confinis erat, sedibus | |
| pellebantur. ita cum potentia avaritia sine modo mode- | 9.1 |
| stiaque invadere, polluere et vastare omnia, nihil pensi | |
| neque sancti habere, quoad semet ipsa praecipitavit. nam | 10.1 |
| ubi primum ex nobilitate reperti sunt, qui veram gloriam | |
| iniustae potentiae anteponerent, moveri civitas et dissen- | |
| sio civilis quasi permixtio terrae oriri coepit. nam post- | 42.1.1 |
| quam Ti. et C. Gracchus, quorum maiores Punico atque | |
| aliis bellis multum rei publicae addiderant, vindicare | |
| plebem in libertatem et paucorum scelera patefacere | |
| coepere, nobilitas noxia atque eo perculsa modo per so- | 5 |
| cios ac nomen Latinum, interdum per equites Romanos, | |
| quos spes societatis a plebe dimoverat, Gracchorum | |
| actionibus obviam ierat; et primo Tiberium, dein paucos | |
| post annos eadem ingredientem Gaium, tribunum alte- | |
| rum, alterum triumvirum coloniis deducundis, cum M. | 10 |
| Fulvio Flacco ferro necaverat. et sane Gracchis cupi- | 2.1 |
| dine victoriae haud satis moderatus animus fuit. sed | 3.1 |
| bono vinci satius est quam malo more iniuriam vincere. | |
| igitur ea victoria nobilitas ex lubidine sua usa multos | 4.1 |
| mortalis ferro aut fuga extinxit plusque in relicuom | |
| sibi timoris quam potentiae addidit. quae res plerumque | |
| magnas civitatis pessum dedit, dum alteri alteros vin- | |
| cere quovis modo et victos acerbius ulcisci volunt. sed | 5.1 |
| de studiis partium et omnis civitatis moribus si singilla- | |
| tim aut pro magnitudine parem disserere, tempus quam | |
| res maturius me deseret. quam ob rem ad inceptum | |
| redeo. | 5 |