| Post Auli foedus exercitusque nostri foedam fugam | 43.1.1 |
| Metellus et Silanus consules designati provincias inter | |
| se partiverant, Metelloque Numidia evenerat, acri viro | |
| et, quamquam advorso populi partium, fama tamen ae- | |
| quabili et inviolata. is ubi primum magistratum ingres- | 2.1 |
| sus est, alia omnia sibi cum conlega ratus, ad bellum, | |
| quod gesturus erat, animum intendit. igitur diffidens ve- | 3.1 |
| teri exercitui milites scribere, praesidia undique arces- | |
| sere, arma tela equos et cetera instrumenta militiae pa- | |
| rare, ad hoc conmeatum adfatim, denique omnia, quae | |
| in bello vario et multarum rerum egenti usui esse solent. | 5 |
| ceterum ad ea patranda senatus auctoritate, socii no- | 4.1 |
| menque Latinum et reges ultro auxilia mittundo, postre- | |
| mo omnis civitas summo studio adnitebatur. itaque ex | 5.1 |
| sententia omnibus rebus paratis conpositisque in Nu- | |
| midiam proficiscitur, magna spe civium quom propter | |
| artis bonas tum maxume quod advorsum divitias invic- | |
| tum animum gerebat et avaritia magistratuum ante id | 5 |
| tempus in Numidia nostrae opes contusae hostiumque | |
| auctae erant. | |
| Sed ubi in Africam venit, exercitus [ei] traditus a Sp. | 44.1.1 |
| Albino proconsule iners inbellis, neque periculi neque | |
| laboris patiens, lingua quam manu promptior, praedator | |
| ex sociis et ipse praeda hostium, sine imperio et mo- | |
| destia habitus. ita imperatori novo plus ex malis mori- | 2.1 |
| bus sollicitudinis quam ex copia militum auxili aut spei | |
| bonae adcedebat. statuit tamen Metellus, quamquam et | 3.1 |
| aestivorum tempus comitiorum mora inminuerat et ex- | |
| pectatione eventus civium animos intentos putabat, non | |
| prius bellum adtingere, quam maiorum disciplina milites | |
| laborare coegisset. nam Albinus, Auli fratris exercitus- | 4.1 |
| que clade perculsus, postquam decreverat non egredi | |
| provincia, quantum temporis aestivorum in imperio fuit, | |
| plerumque milites stativis castris habebat, nisi quom | |
| odor aut pabuli egestas locum mutare subegerat. sed | 5.1 |
| <neque muniebatur>, neque more militari vigiliae de- | |
| ducebantur; uti quoique lubebat, ab signis aberat; lixae | |
| permixti cum militibus diu noctuque vagabantur, et pa- | |
| lantes agros vastare, villas expugnare, pecoris et man- | 5 |
| cipiorum praedas certantes agere eaque mutare cum | |
| mercatoribus vino advecticio et aliis talibus; praeterea | |
| frumentum publice datum vendere, panem in dies mer- | |
| cari; postremo quaecumque dici aut fingi queunt igna- | |
| viae luxuriaeque probra, <ea> in illo exercitu cuncta | 10 |
| fuere et alia amplius. sed in ea difficultate Metellum nec | 45.1.1 |
| minus quam in rebus hostilibus magnum et sapientem | |
| virum fuisse conperior: tanta temperantia inter ambi- | |
| tionem saevitiamque moderatum. namque edicto primum | 2.1 |
| adiumenta ignaviae sustulisse: ne quisquam in castris | |
| panem aut quem alium cibum coctum venderet, ne lixae | |
| exercitum insequerentur, ne miles <hastatus aut> grega- | |
| rius in castris neve in agmine servom aut iumentum | 5 |
| haberet; ceteris arte modum statuisse. praeterea trans- | |
| vorsis itineribus cottidie castra movere, iuxta ac si ho- | |
| stes adessent vallo atque fossa munire, vigilias crebras | |
| ponere et eas ipse cum legatis circumire; item in agmine | |
| in primis modo, modo [in] postremis, saepe in medio ad- | 10 |
| esse, ne quispiam ordine egrederetur, ut cum signis fre- | |
| quentes incederent, miles cibum et arma portaret. ita | 3.1 |
| prohibendo a delictis magis quam vindicando exercitum | |
| brevi confirmavit. |