| Interea Iugurtha, ubi quae Metellus agebat ex nuntiis | 46.1.1 |
| accepit, simul de innocentia eius certior Roma[e] factus, | |
| diffidere suis rebus ac tum demum veram deditionem fa- | |
| cere conatus est. igitur legatos ad consulem cum suppli- | 2.1 |
| ciis mittit, qui tantummodo ipsi liberisque vitam pete- | |
| rent, alia omnia dederent populo Romano. sed Metello | 3.1 |
| iam antea experimentis cognitum erat genus Numida- | |
| rum infidum, ingenio mobili, novarum rerum avidum | |
| esse. itaque legatos alium ab alio divorsos adgreditur ac | 4.1 |
| paulatim temptando, postquam opportunos sibi cogno- | |
| vit, multa pollicendo persuadet, uti Iugurtham maxume | |
| vivom, sin id parum procedat, necatum sibi traderent. | |
| ceterum palam quae ex voluntate forent regi nuntiari | 5 |
| iubet. deinde ipse paucis diebus intento atque infesto | 5.1 |
| exercitu in Numidiam procedit, ubi contra belli faciem | |
| tuguria plena hominum, pecora cultoresque in agris | |
| erant. ex oppidis et mapalibus praefecti regis obvii pro- | |
| cedebant parati frumentum dare, conmeatum portare, | 5 |
| postremo omnia quae imperarentur facere. neque Me- | 6.1 |
| tellus idcirco minus, sed pariter ac si hostes adessent | |
| munito agmine incedere, late explorare omnia, illa de- | |
| ditionis signa ostentui credere et insidiis locum temp- | |
| tari. itaque ipse cum expeditis cohortibus, item fundi- | 7.1 |
| torum et sagittariorum delecta manu apud primos erat, | |
| in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat, in | |
| utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et | |
| praefectis cohortium dispertiverat, ut cum iis permixti | 5 |
| velites, quocumque adcederent, equitatus hostium pro- | |
| pulsarent. nam in Iugurtha tantus dolus tantaque pe- | 8.1 |
| ritia locorum et militiae erat, ut, absens an praesens, pa- | |
| cem an bellum gerens perniciosior esset, in incerto ha- | |
| beretur. |