Erat haud longe ab eo itinere, quo Metellus perge- 47.1.1
bat, oppidum Numidarum nomine Vaga, forum rerum
venalium totius regni maxume celebratum, ubi et inco-
lere et mercari consueverant Italici generis multi mor-
tales. huc consul, simul temptandi gratia, [et] si pateren- 2.1
tur, <et ob> opportunitates loci, praesidium inposuit.
praeterea imperavit frumentum et alia, quae bello usui
forent, conportare, ratus, id quod res monebat, frequen-
tiam negotiatorum et conmeatu[m] iuvaturum exerci- 5
tum et iam paratis rebus munimento fore. inter haec 3.1
negotia Iugurtha inpensius modo legatos supplices mit-
tere, pacem orare, praeter suam liberorumque vitam om-
nia Metello dedere. quos item uti priores consul inlectos 4.1
ad proditionem domum dimittebat, regi pacem, quam
postulabat, neque abnuere neque polliceri et inter eas
moras promissa legatorum expectare.
  Iugurtha ubi Metelli dicta cum factis conposuit ac se 48.1.1
suis artibus temptari animadvortit, quippe quoi verbis
pax nuntiabatur, ceterum re bellum asperrumum erat,
urbs maxuma alienata, ager hostibus cognitus, animi
popularium temptati, coactus rerum necessitudine sta- 5
tuit armis certare. igitur explorato hostium itinere, in 2.1
spem victoriae adductus ex opportunitate loci, quam
maxumas potest copias omnium generum parat ac per
tramites occultos exercitum Metelli antevenit.
  Erat in ea parte Numidiae, quam Adherbal in divi- 3.1
sione possederat, flumen oriens a meridie nomine Mu-
thul, a quo aberat mons ferme milia viginti tractu pari,
vastus ab natura et humano cultu. sed ex eo medio
quasi collis oriebatur, in inmensum pertingens, vestitus 5
oleastro ac murtetis aliisque generibus arborum, quae
humi arido atque harenoso gignuntur. media autem 4.1
planities deserta penuria aquae praeter flumini propin-
qua loca; ea consita arbustis pecore atque cultoribus
frequentabantur.