| Igitur in eo colle, quem transvorso itinere porrectum | 49.1.1 |
| docuimus, Iugurtha extenuata suorum acie consedit. ele- | |
| phantis et parti copiarum pedestrium Bomilcarem prae- | |
| fecit eumque edocet quae ageret. ipse propior montem | |
| cum omni equitatu et peditibus delectis suos conlocat. | 5 |
| dein singulas turmas et manipulos circumiens monet | 2.1 |
| atque obtestatur, uti memores pristinae virtutis et vic- | |
| toriae sese regnumque suom ab Romanorum avaritia | |
| defendant: cum iis certamen fore, quos antea victos sub | |
| iugum miserint; ducem illis, non animum mutatum; quae | 5 |
| ab imperatore decuerint omnia suis provisa, locum su- | |
| periorem, ut prudentes cum inperitis, ne pauciores cum | |
| pluribus aut rudes cum belli melioribus manum con- | |
| sererent. proinde parati intentique essent signo dato | 3.1 |
| Romanos invadere: illum diem aut omnis labores et vic- | |
| torias confirmaturum aut maxumarum aerumnarum ini- | |
| tium fore. ad hoc viritim, uti quemque ob militare facinus | 4.1 |
| pecunia aut honore extulerat, conmonefacere benefici sui | |
| et eum ipsum aliis ostentare, postremo <pro> quoiusque | |
| ingenio pollicendo minitando obtestando alium alio | |
| modo excitare, quom interim Metellus ignarus hostium | 5 |
| monte degrediens cum exercitu conspicatur. primo du- | 5.1 |
| bius, quidnam insolita facies ostenderet—nam inter | |
| virgulta equi Numidaeque consederant, neque plane oc- | |
| cultati humilitate arborum et tamen incerti, quidnam | |
| esset, quom natura loci tum dolo ipsi atque signa mili- | 5 |
| taria obscurati—, dein brevi cognitis insidiis paulisper | |
| agmen constituit. ibi conmutatis ordinibus in dextro | 6.1 |
| latere, quod proxumum hostis erat, triplicibus subsidiis | |
| aciem instruxit, inter manipulos funditores et sagittarios | |
| dispertit, equitatum omnem in cornibus locat, ac pauca | |
| pro tempore milites hortatus aciem, sicuti instruxerat, | 5 |
| transvorsis principiis in planum deducit. sed ubi Nu- | 50.1.1 |
| midas quietos neque colli degredi animadvortit, veritus | |
| ex anni tempore et inopia aquae, ne siti conficeretur | |
| exercitus, Rutilium legatum cum expeditis cohortibus | |
| et parte equitum praemisit ad flumen, uti locum castris | 5 |
| antecaperet, existumans hostis crebro impetu et trans- | |
| vorsis proeliis iter suom remoraturos et, quoniam armis | |
| diffiderent, lassitudinem et sitim militum temptaturos. | |
| deinde ipse pro re atque loco, sicuti monte descenderat, | 2.1 |
| paulatim procedere, Marium post principia habere, ipse | |
| cum sinistrae alae equitibus esse, qui in agmine prin- | |
| cipes facti erant. |