| Igitur Marius cum aliquanto maiore numero, quam | 86.4.1 |
| decretum erat, in Africam profectus paucis diebus Uti- | |
| cam advehitur. exercitus ei traditur a P. Rutilio legato; | 5.1 |
| nam Metellus conspectum Mari fugerat, ne videret ea, | |
| quae audita animus tolerare nequiverat. sed consul ex- | 87.1.1 |
| pletis legionibus cohortibusque auxiliariis in agrum | |
| fertilem et praeda onustum proficiscitur, omnia ibi capta | |
| militibus donat; dein castella et oppida natura et viris | |
| parum munita adgreditur, proelia multa, ceterum levia, | 5 |
| alia aliis locis facere. interim novi milites sine metu | 2.1 |
| pugnae adesse, videre fugientis capi aut occidi, fortissu- | |
| mum quemque tutissumum, armis libertatem patriam | |
| parentisque et alia omnia tegi, gloriam atque divitias | |
| quaeri. sic brevi spatio novi veteresque coaluere, et vir- | 3.1 |
| tus omnium aequalis facta. | |
| At reges, ubi de adventu Mari cognoverunt, divorsi in | 4.1 |
| locos difficilis abeunt. ita Iugurthae placuerat, speranti | |
| mox effusos hostis invadi posse, Romanos sicuti pleros- | |
| que remoto metu laxius licentiusque futuros. | |
| Metellus interea Romam profectus contra spem suam | 88.1.1 |
| laetissumis animis accipitur, plebi patribusque, post- | |
| quam invidia decesserat, iuxta carus. | |
| Sed Marius inpigre prudenterque suorum et hostium | 2.1 |
| res pariter adtendere: cognoscere, quid boni utrisque | |
| aut contra esset, explorare itinera regum, consilia et in- | |
| sidias eorum antevenire, nihil apud se remissum neque | |
| apud illos tutum pati. itaque et Gaetulos et Iugurtham | 3.1 |
| ex sociis nostris praedas agentis saepe adgressus in | |
| itinere fuderat ipsumque regem haud procul ab oppido | |
| Cirta armis exuerat. quae postquam gloriosa modo ne- | 4.1 |
| que belli patrandi cognovit, statuit urbis, quae viris | |
| aut loco pro hostibus et advorsum se opportunissumae | |
| erant, singulas circumvenire: ita Iugurtham aut praesi- | |
| diis nudatum <iri>, si ea pateretur, aut proelio certatu- | 5 |
| rum. nam Bocchus nuntios ad eum saepe miserat: velle | 5.1 |
| populi Romani amicitiam; ne quid ab se hostile timeret. | |
| id simulaveritne, quo inprovisus gravior adcideret, an | 6.1 |
| mobilitate ingeni pacem atque bellum mutare solitus, | |
| parum exploratum est. sed consul, uti statuerat, oppida | 89.1.1 |
| castellaque munita adire, partim vi, alia metu aut prae- | |
| mia ostentando avortere ab hostibus. ac primo medio- | 2.1 |
| cria gerebat, existumans Iugurtham ob suos tutandos in | |
| manus venturum. sed ubi illum procul abesse et aliis | 3.1 |
| negotiis intentum accepit, maiora et magis aspera ad- | |
| gredi tempus visum est. |