| Nunc quoniam illis, quantum mei mores, non illorum | 85.44.1 |
| flagitia poscebant, respondi, pauca de re publica loquar. | |
| primum omnium de Numidia bonum habete animum, | 45.1 |
| Quirites. nam quae ad hoc tempus Iugurtham tutata | |
| sunt, omnia removistis: avaritiam, inperitiam atque su- | |
| perbiam. deinde exercitus ibi est locorum sciens, sed | |
| mehercule magis strenuos quam felix. nam magna pars | 46.1 |
| eius avaritia aut temeritate ducum adtrita est. quam ob | 47.1 |
| rem vos, quibus militaris aetas est, adnitimini mecum | |
| et capessite rem publicam, neque quemquam ex cala- | |
| mitate aliorum aut imperatorum superbia metus ceperit. | |
| egomet in agmine [a]ut in proelio consultor idem et so- | 5 |
| cius periculi vobiscum adero, meque vosque in omnibus | |
| rebus iuxta geram. et profecto dis iuvantibus omnia ma- | 48.1 |
| tura sunt: victoria, praeda, laus. quae si dubia aut pro- | |
| cul essent, tamen omnis bonos rei publicae subvenire | |
| decebat. etenim nemo ignavia inmortalis factus est, ne- | 49.1 |
| que quisquam parens liberis, uti aeterni forent, optavit, | |
| magis uti boni honestique vitam exigerent. plura dice- | 50.1 |
| rem, Quirites, si timidis virtutem verba adderent; nam | |
| strenuis abunde dictum puto.' | |
| Huiusce modi oratione habita Marius, postquam ple- | 86.1.1 |
| bis animos adrectos videt, propere conmeatu, stipendio, | |
| armis aliisque utilibus navis onerat, cum his A. Manlium | |
| legatum proficisci iubet. ipse interea milites scribere, | 2.1 |
| non more maiorum neque ex classibus, sed uti lubido | |
| quoiusque erat, capite censos plerosque. id factum alii | 3.1 |
| inopia bonorum, alii per ambitionem consulis memora- | |
| bant, quod ab eo genere celebratus auctusque erat et | |
| homini potentiam quaerenti egentissumus quisque op- | |
| portunissumus, quoi neque sua cara, quippe quae nulla | 5 |
| sunt, et omnia cum pretio honesta videntur. |