| Equidem ego non ignoro, si iam mihi respondere ve- | 85.26.1 |
| lint, abunde illis facundam et conpositam orationem | |
| fore. sed in maxumo vostro beneficio quom omnibus lo- | |
| cis meque vosque maledictis lacerent, non placuit reti- | |
| cere, ne quis modestiam in conscientiam duceret. nam | 27.1 |
| me quidem ex animi mei sententia nulla oratio laedere | |
| potest: quippe vera necesse est bene praedicent, falsa | |
| vita moresque mei superant. sed quoniam vostra con- | 28.1 |
| silia accusantur, qui mihi summum honorem et maxu- | |
| mum negotium inposuistis, etiam atque etiam reputate, | |
| num eorum paenitendum sit. non possum fidei causa | 29.1 |
| imagines neque triumphos aut consulatus maiorum | |
| meorum ostentare, at, si res postulet, hastas, vexillum, | |
| phaleras, alia militaria dona, praeterea cicatrices ad- | |
| vorso corpore. hae sunt meae imagines, haec nobilitas, | 30.1 |
| non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae ego meis | |
| plurumis laboribus et periculis quaesivi. non sunt con- | 31.1 |
| posita verba mea: parvi id facio. ipsa se virtus satis | |
| ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione | |
| tegant. neque litteras Graecas didici: parum placebat | 32.1 |
| eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil pro- | |
| fuerant. at illa multo optuma rei publicae doctus sum: | 33.1 |
| hostem ferire, praesidia agitare, nihil metuere nisi tur- | |
| pem famam, hiemem et aestatem iuxta pati, humi re- | |
| quiescere, eodem tempore inopiam et laborem tolerare. | |
| his ego praeceptis milites hortabor, neque illos arte | 34.1 |
| colam, me opulenter, neque gloriam meam, laborem illo- | |
| rum faciam. hoc est utile, hoc civile imperium. namque | 35.1 |
| quom tute per mollitiem agas, exercitum supplicio co- | |
| gere, id est dominum, non imperatorem esse. haec atque | 36.1 |
| alia talia maiores vostri faciundo seque remque publi- | |
| cam celebravere. quis nobilitas freta, ipsa dissimilis | 37.1 |
| moribus, nos illorum aemulos contemnit et omnis hono- | |
| res non ex merito, sed quasi debitos a vobis repetit. cete- | 38.1 |
| rum homines superbissumi procul errant. maiores | |
| eorum omnia quae licebat illis reliquere: divitias, ima- | |
| gines, memoriam sui praeclaram; virtutem non reli- | |
| quere, neque poterant: ea sola neque datur dono neque | 5 |
| accipitur. sordidum me et incultis moribus aiunt, quia | 39.1 |
| parum scite convivium exorno neque histrionem ullum | |
| neque pluris preti coquom quam vilicum habeo. quae | |
| mihi lubet confiteri, Quirites. nam ex parente meo et ex | 40.1 |
| aliis sanctis viris ita accepi, munditias mulieribus, viris | |
| laborem convenire, omnibusque bonis oportere plus | |
| gloriae quam divitiarum esse; arma, non supellectilem | |
| decori esse. quin ergo, quod iuvat, quod carum aestu- | 41.1 |
| mant, id semper faciant: ament, potent; ubi adulescen- | |
| tiam habuere, ibi senectutem agant, in conviviis, dediti | |
| ventri et turpissumae parti corporis; sudorem, pulve- | |
| rem et alia talia relinquant nobis, quibus illa epulis | 5 |
| iucundiora sunt. verum non ita est. nam ubi se flagitiis | 42.1 |
| dedecoravere turpissumi viri, bonorum praemia ereptum | |
| eunt. ita iniustissume luxuria et ignavia, pessumae artes, | 43.1 |
| illis, qui coluere eas, nihil officiunt, rei publicae in- | |
| noxiae cladi sunt. |