| Bellum me gerere cum Iugurtha iussistis, quam rem | 85.10.1 |
| nobilitas aegerrume tulit. quaeso, reputate cum animis | |
| vostris, num id mutare melius sit, si quem ex illo globo | |
| nobilitatis ad hoc aut aliud tale negotium mittatis, ho- | |
| minem veteris prosapiae ac multarum imaginum et nul- | 5 |
| lius stipendi: scilicet ut in tanta re ignarus omnium | |
| trepidet, festinet, sumat aliquem ex populo monitorem | |
| offici sui. ita plerumque evenit, ut, quem vos imperare | 11.1 |
| iussistis, is sibi imperatorem alium quaerat. atque ego | 12.1 |
| scio, Quirites, qui, postquam consules facti sunt, et acta | |
| maiorum et Graecorum militaria praecepta legere coe- | |
| perint: praeposteri homines, nam gerere quam fieri tem- | |
| pore posterius, re atque usu prius est. conparate nunc, | 13.1 |
| Quirites, cum illorum superbia me hominem novom. | |
| quae illi audire aut legere solent, eorum partem vidi, | |
| alia egomet gessi; quae illi litteris, ea ego militando | |
| didici. nunc vos existumate, facta an dicta pluris sint. | 14.1 |
| contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; | |
| mihi fortuna, illis probra obiectantur. quamquam ego | 15.1 |
| naturam unam et communem omnium existumo, sed | |
| fortissumum quemque generosissumum. ac si iam ex | 16.1 |
| patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos | |
| ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis nisi | |
| sese liberos quam optumos voluisse? quod si iure me | 17.1 |
| despiciunt, faciant item maioribus suis, quibus, uti mihi, | |
| ex virtute nobilitas coepit. invident honori meo: ergo in- | 18.1 |
| videant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quon- | |
| iam per haec illum cepi. verum homines conrupti su- | 19.1 |
| perbia ita aetatem agunt, quasi vostros honores con- | |
| temnant; ita hos petunt, quasi honeste vixerint. ne illi | 20.1 |
| falsi sunt, qui divorsissumas res pariter expectant, igna- | |
| viae voluptatem et praemia virtutis. atque etiam, quom | 21.1 |
| apud vos aut in senatu verba faciunt, pleraque oratione | |
| maiores suos extollunt: eorum fortia facta memorando | |
| clariores sese putant. quod contra est. nam quanto vita | 22.1 |
| illorum praeclarior, tanto horum socordia flagitiosior. | |
| et profecto ita se res habet: maiorum gloria posteris | 23.1 |
| quasi lumen est, neque bona neque mala eorum in oc- | |
| culto patitur. huiusce rei ego inopiam fateor, Quirites, | 24.1 |
| verum, id quod multo praeclarius est, meamet facta mihi | |
| dicere licet. nunc videte, quam iniqui sint. quod ex | 25.1 |
| aliena virtute sibi adrogant, id mihi ex mea non conce- | |
| dunt, scilicet quia imagines non habeo et quia mihi nova | |
| nobilitas est, quam certe peperisse melius est quam | |
| acceptam conrupisse. | 5 |