| At Marius, ut supra diximus, cupientissuma plebe | 84.1.1 |
| consul factus, postquam ei provinciam Numidiam popu- | |
| lus iussit, antea iam infestus nobilitati, tum vero multus | |
| atque ferox instare; singulos modo, modo univorsos | |
| laedere; dictitare sese consulatum ex victis illis spolia | 5 |
| cepisse, alia praeterea magnifica pro se et illis dolentia. | |
| interim quae bello opus erant, prima habere: postulare | 2.1 |
| legionibus supplementum, auxilia a populis et regibus | |
| arcessere, praeterea ex Latio sociisque fortissumum | |
| quemque, plerosque militiae, paucos fama cognitos, ac- | |
| cire et ambiundo cogere homines emeritis stipendiis | 5 |
| secum proficisci. neque illi senatus, quamquam advor- | 3.1 |
| sus erat, de ullo negotio abnuere audebat. ceterum sup- | |
| plementum etiam laetus decreverat, quia neque plebi | |
| militia volenti putabatur et Marius aut belli usum aut | |
| studia volgi amissurus. sed ea res frustra sperata: tanta | 5 |
| lubido cum Mario eundi plerosque invaserat. sese quis- | 4.1 |
| que praeda locupletem fore, victorem domum rediturum, | |
| alia huiusce modi animis trahebant, et eos non paulum | |
| oratione sua Marius adrexerat. nam postquam omnibus, | 5.1 |
| quae postulaverat, decretis milites scribere volt, hor- | |
| tandi causa simul et nobilitatem, uti consueverat, ex- | |
| agitandi contionem populi advocavit. deinde hoc modo | |
| disseruit: | 5 |
| 'Scio ego, Quirites, plerosque non isdem artibus im- | 85.1.1 |
| perium a vobis petere et, postquam adepti sunt, gerere: | |
| primo industrios supplices modicos esse, dein per igna- | |
| viam et superbiam aetatem agere. sed mihi contra ea | |
| videtur: nam quo pluris est univorsa res publica quam | 2.1 |
| consulatus aut praetura, eo maiore cura illam admini- | |
| strari quam haec peti debere. neque me fallit, quantum | 3.1 |
| cum maxumo vostro beneficio negoti sustineam. bellum | |
| parare simul et aerario parcere, cogere ad militiam eos | |
| quos nolis offendere, domi forisque omnia curare et ea | |
| agere inter invidos occursantis factiosos opinione, Qui- | 5 |
| rites, asperius est. ad hoc, alii si deliquere, vetus nobi- | 4.1 |
| litas, maiorum fortia facta, cognatorum et adfinium | |
| opes, multae clientelae, omnia haec praesidio adsunt; | |
| mihi spes omnes in memet sitae, quas necesse est virtute | |
| et innocentia tutari; nam alia infirma sunt. et illud in- | 5.1 |
| tellego, Quirites, omnium ora in me convorsa esse, | |
| aequos bonosque favere—quippe mea bene facta rei | |
| publicae procedunt—, nobilitatem locum invadundi | |
| quaerere. quo mihi acrius adnitundum est, uti neque vos | 6.1 |
| capiamini et illi frustra sint. ita ad hoc aetatis a pueri- | 7.1 |
| tia fui, uti omnis labores et pericula consueta habeam. | |
| quae ante vostra beneficia gratuito faciebam, ea uti ac- | 8.1 |
| cepta mercede deseram, non est consilium, Quirites. | |
| illis difficile est in potestatibus temperare, qui per am- | 9.1 |
| bitionem sese probos simulavere; mihi, qui omnem aeta- | |
| tem in optumis artibus egi, bene facere iam ex consue- | |
| tudine in naturam vortit. |