| Imperator postquam de regum societate cognovit, non | 82.1.1 |
| temere neque, uti saepe iam victo Iugurtha consueverat, | |
| omnibus locis pugnandi copiam facit. ceterum haud | |
| procul ab Cirta castris munitis reges opperitur, melius | |
| esse ratus cognitis Mauris, quoniam is novos hostis | 5 |
| adcesserat, ex commodo pugnam facere. interim Roma | 2.1 |
| per litteras certior fit provinciam Numidiam Mario da- | |
| tam; nam consulem factum ante acceperat. quibus rebus | |
| supra bonum aut honestum perculsus neque lacrumas | |
| tenere neque moderari linguam, vir egregius in aliis | 5 |
| artibus nimis molliter aegritudinem pati. quam rem alii | 3.1 |
| in superbiam vortebant, alii bonum ingenium contu- | |
| melia adcensum esse, multi quod iam parta victoria ex | |
| manibus eriperetur. nobis satis cognitum est illum ma- | |
| gis honore Mari quam iniuria sua excruciatum, neque | 5 |
| tam anxie laturum fuisse, si adempta provincia alii quam | |
| Mario traderetur. igitur eo dolore inpeditus et quia | 83.1.1 |
| stultitiae videbatur alienam rem periculo suo curare, | |
| legatos ad Bocchum mittit postulatum, ne sine causa | |
| hostis populo Romano fieret: habere tum magnam co- | |
| piam societatis amicitiaeque coniungundae, quae potior | 5 |
| bello esset, et, quamquam opibus suis confideret, tamen | |
| non debere incerta pro certis mutare. omne bellum sumi | |
| facile, ceterum aegerrume desinere; non in eiusdem | |
| potestate initium eius et finem esse; incipere quoivis | |
| etiam ignavo licere, deponi quom victores velint. proinde | 10 |
| sibi regnoque suo consuleret neu florentis res suas cum | |
| Iugurthae perditis misceret. ad ea rex satis placide verba | 2.1 |
| facit: sese pacem cupere, sed Iugurthae fortunarum | |
| misereri; si eadem illi copia fieret, omnia conventura. | |
| rursus imperator contra postulata Bocchi nuntios mit- | 3.1 |
| tit; ille probare partim, alia abnuere. eo modo saepe ab | |
| utroque missis remissisque nuntiis tempus procedere, | |
| et ex Metelli voluntate bellum intactum trahi. |