| Iugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum | 80.1.1 |
| contra Metellum putat, per magnas solitudines cum pau- | |
| cis profectus pervenit ad Gaetulos, genus hominum fe- | |
| rum incultumque et eo tempore ignarum nominis Ro- | |
| mani. eorum multitudinem in unum cogit ac paulatim | 2.1 |
| consuefacit ordines habere, signa sequi, imperium ob- | |
| servare, item alia militaria facere. praeterea regis Boc- | 3.1 |
| chi proxumos magnis muneribus et maioribus promissis | |
| ad studium sui perducit, quis adiutoribus regem adgres- | |
| sus inpellit, uti advorsus Romanos bellum incipiat. id ea | 4.1 |
| gratia facilius proniusque fuit, quod Bocchus initio hui- | |
| usce belli legatos Romam miserat foedus et amicitiam | |
| petitum, quam rem opportunissumam incepto bello pauci | 5.1 |
| inpediverant caeci avaritia, quis omnia honesta atque | |
| inhonesta vendere mos erat. et iam antea Iugurthae filia | 6.1 |
| Boccho nupserat. verum ea necessitudo apud Numidas | |
| Maurosque levis ducitur, quia singuli pro opibus quis- | |
| que quam plurumas uxores, denas alii, alii pluris ha- | |
| bent, sed reges eo amplius. ita animus multitudine dis- | 7.1 |
| trahitur: nulla pro socia obtinet, pariter omnes viles | |
| sunt. igitur in locum ambobus placitum exercitus con- | 81.1.1 |
| veniunt. ibi fide data et accepta Iugurtha Bocchi ani- | |
| mum oratione adcendit: Romanos iniustos, profunda | |
| avaritia, conmunis omnium hostis esse; eandem illos | |
| causam belli cum Boccho habere, quam secum et cum | 5 |
| aliis gentibus, lubidinem imperitandi, quis omnia regna | |
| advorsa sint; tum sese, paulo ante Carthaginiensis, item | |
| regem Persen, post uti quisque opulentissumus videa- | |
| tur, ita Romanis hostem fore. his atque aliis talibus dic- | 2.1 |
| tis ad Cirtam oppidum iter constituunt, quod . . . ibique | |
| Metellus praedam captivosque et inpedimenta locaverat. | |
| ita Iugurtha ratus aut capta urbe operae pretium fore | 3.1 |
| aut, si Romanus auxilio suis venisset, proelio sese cer- | |
| taturos. nam callidus id modo festinabat, Bocchi pacem | 4.1 |
| inminuere, ne moras agitando aliud quam bellum mallet. |