| Sed quoniam in eas regiones per Leptitanorum neg- | 79.1.1 |
| otia venimus, non indignum videtur egregium atque | |
| mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare; | |
| eam rem nos locus admonuit. qua tempestate Cartha- | 2.1 |
| ginienses pleraque Africa imperitabant, Cyrenenses quo- | |
| que magni atque opulenti fuere. ager in medio hare- | 3.1 |
| nosus, una specie; neque flumen neque mons erat, qui | |
| finis eorum discerneret. quae res eos in magno diutur- | |
| noque bello inter se habuit. postquam utrimque legio- | 4.1 |
| nes, item classes saepe fusae fugataeque et alteri alteros | |
| aliquantum adtriverant, veriti, ne mox victos victores- | |
| que defessos alius adgrederetur, per indutias sponsio- | |
| nem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur: | 5 |
| quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utrius- | |
| que populi finis haberetur. igitur Carthagine duo fratres | 5.1 |
| missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter | |
| pergere. Cyrenenses tardius iere. id socordiane an casu | |
| adciderit, parum cognovi. ceterum solet in illis locis tem- | 6.1 |
| pestas haud secus atque in mari retinere. nam ubi per | |
| loca aequalia et nuda gignentium ventus coortus hare- | |
| nam humo excitavit, ea magna vi agitata ora oculos- | |
| que inplere solet: ita prospectu inpedito morari iter. | 5 |
| postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se esse vi- | 7.1 |
| dent et ob rem conruptam domi poenas metuont, crimi- | |
| nari Carthaginiensis ante tempus domo digressos, con- | |
| turbare rem, denique omnia malle quam victi abire. sed | 8.1 |
| quom Poeni aliam condicionem, tantummodo aequam, | |
| peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt, ut | |
| vel illi, quos finis populo suo peterent, ibi vivi obrue- | |
| rentur, vel eadem condicione sese quem in locum vel- | 5 |
| lent processuros. Philaeni condicione probata seque vi- | 9.1 |
| tamque suam rei publicae condonavere: ita vivi obruti. | |
| Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras con- | 10.1 |
| secravere, aliique illis domi honores instituti. nunc ad | |
| rem redeo. |