| Sed pariter cum capta Thala legati ex oppido Lepti | 77.1.1 |
| ad Metellum venerant orantes, uti praesidium praefec- | |
| tumque eo mitteret: Hamilcarem quendam, hominem | |
| nobilem factiosum, novis rebus studere, advorsum quem | |
| neque imperia magistratuum neque leges valerent; ni | 5 |
| id festinaret, in summo periculo suam salutem, illorum | |
| socios fore. nam Leptitani iam inde a principio belli | 2.1 |
| Iugurthini ad Bestiam consulem et postea Romam mi- | |
| serant amicitiam societatemque rogatum. deinde ubi ea | 3.1 |
| inpetrata, semper boni fidelesque mansere et cuncta a | |
| Bestia, Albino Metelloque imperata nave fecerant. ita- | 4.1 |
| que ab imperatore facile quae petebant adepti. emissae | |
| eo cohortes Ligurum quattuor et C. Annius praefectus. | |
| Id oppidum ab Sidoniis conditum est, quos accepi- | 78.1.1 |
| mus profugos ob discordias civilis navibus in eos locos | |
| venisse, ceterum situm inter duas Syrtis, quibus nomen | |
| ex re inditum. nam duo sunt sinus prope in extrema | 2.1 |
| Africa, inpares magnitudine, pari natura; quorum pro- | |
| xuma terrae praealta sunt, cetera uti fors tulit alta alia, | |
| alia in tempestate vadosa. nam ubi mare magnum esse | 3.1 |
| et saevire ventis coepit, limum harenamque et saxa in- | |
| gentia fluctus trahunt: ita facies locorum cum ventis si- | |
| mul mutatur. Syrtes ab tractu nominatae. eius civitatis | 4.1 |
| lingua modo convorsa conubio Numidarum, legum cul- | |
| tusque pleraque Sidonica; quae eo facilius retinebant, | |
| quod procul ab imperio regis aetatem agebant. inter illos | 5.1 |
| et frequentem Numidiam multi vastique loci erant. |