| Ea fuga Iugurtha inpensius modo rebus suis diffidens | 75.1.1 |
| cum perfugis et parte equitatus in solitudines, dein Tha- | |
| lam pervenit, in oppidum magnum atque opulentum, ubi | |
| plerique thesauri filiorumque eius multus pueritiae cul- | |
| tus erat. quae postquam Metello conperta sunt, quam- | 2.1 |
| quam inter Thalam flumenque proxumum in spatio mi- | |
| lium quinquaginta loca arida atque vasta esse cogno- | |
| verat, tamen spe patrandi belli, si eius oppidi potitus | |
| foret, omnis asperitates supervadere ac naturam etiam | 5 |
| vincere adgreditur. igitur omnia iumenta sarcinis levari | 3.1 |
| iubet nisi frumento dierum decem, ceterum utris modo | |
| et alia aquae idonea portari. praeterea conquirit ex agris | 4.1 |
| quam plurumum potest domiti pecoris eoque inponit | |
| vasa quoiusque modi, sed pleraque lignea conlecta ex | |
| tuguriis Numidarum. ad hoc finitumis imperat, qui se | 5.1 |
| post regis fugam Metello dederant, quam plurumum | |
| quisque aquae portaret; diem locumque, ubi praesto fo- | |
| rent, praedicit; ipse ex flumine, quam proxumam oppido | 6.1 |
| aquam esse supra diximus, iumenta onerat: eo modo | |
| instructus ad Thalam proficiscitur. deinde ubi ad id loci | 7.1 |
| ventum, quo Numidis praeceperat, et castra posita mu- | |
| nitaque sunt, tanta repente caelo missa vis aquae dicitur, | |
| ut ea modo exercitui satis superque foret. praeterea con- | 8.1 |
| meatus spe amplior, quia Numidae, sicuti plerique in | |
| nova deditione, officia intenderant. ceterum milites re- | 9.1 |
| ligione pluvia magis usi, eaque res multum animis eo- | |
| rum addidit, nam rati sese dis inmortalibus curae esse. | |
| deinde postero die contra opinionem Iugurthae ad Tha- | |
| lam perveniunt. oppidani, qui se locorum asperitate mu- | 10.1 |
| nitos crediderant, magna atque insolita re perculsi, ni- | |
| hilo segnius bellum parare; idem nostri facere. sed rex, | 76.1.1 |
| nihil iam infectum Metello credens, quippe qui omnia, | |
| arma tela, locos tempora, denique naturam ipsam ceteris | |
| imperitantem industria vicerat, cum liberis et magna | |
| parte pecuniae ex oppido noctu profugit. neque postea | 5 |
| in ullo loco amplius uno die aut una nocte moratus, | |
| simulabat sese negoti gratia properare, ceterum prodi- | |
| tionem timebat, quam vitare posse celeritate putabat: | |
| nam talia consilia per otium et ex opportunitate capi. | |
| at Metellus, ubi oppidanos proelio intentos, simul oppi- | 2.1 |
| dum et operibus et loco munitum videt, vallo fossaque | |
| moenia circumvenit. dein duobus locis ex copia maxume | 3.1 |
| idoneis vineas agere, [superque eas] aggerem iacere et | |
| super aggerem inpositis turribus opus et administros | |
| tutari; contra haec oppidani festinare, parare; prorsus | 4.1 |
| ab utrisque nihil relicuom fieri. denique Romani, multo | 5.1 |
| ante labore proeliisque fatigati, post dies quadraginta | |
| quam eo ventum erat, oppido modo potiti; praeda omnis | |
| ab perfugis conrupta. ii postquam murum arietibus | 6.1 |
| feriri resque suas adflictas vident, aurum atque argen- | |
| tum et alia, quae prima ducuntur, domum regiam con- | |
| portant. ibi vino et epulis onerati illaque et domum et | |
| semet igni conrumpunt, et quas victi ab hostibus poenas | 5 |
| metuerant, eas ipsi volentes pependere. |