| Igitur Metellus, ubi de casu Bomilcaris et indicio pa- | 73.1.1 |
| tefacto ex perfugis cognovit, rursus tamquam ad inte- | |
| grum bellum cuncta parat festinatque. Marium fatigan- | 2.1 |
| tem de profectione, simul et invitum et offensum sibi | |
| parum idoneum ratus, domum dimittit. et Romae plebes | 3.1 |
| litteris, qua de Metello ac Mario missae erant, cognitis | |
| volenti animo de ambobus acceperant. imperatori nobi- | 4.1 |
| litas, quae antea decori fuit, invidiae esse; at illi alteri | |
| generis humilitas favorem addiderat. ceterum in utro- | |
| que magis studia partium quam bona aut mala sua mo- | |
| derata. praeterea seditiosi magistratus volgum exagi- | 5.1 |
| tare, Metellum omnibus contionibus capitis arcessere, | |
| Mari virtutem in maius celebrare. denique plebes sic ac- | 6.1 |
| censa, uti opifices agrestesque omnes, quorum res fides- | |
| que in manibus sitae erant, relictis operibus frequen- | |
| tarent Marium et sua necessaria post illius honorem | |
| ducerent. ita perculsa nobilitate post multas tempestates | 7.1 |
| novo homini consulatus mandatur. et postea populus a | |
| tribuno plebis T. Manlio Mancino rogatus, quem vellet | |
| cum Iugurtha bellum gerere, frequens Marium iussit. | |
| sed paulo <ante senatus Numidiam Metello> decreverat: ea res frustra fuit. | 5 |
| Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum ple- | 74.1.1 |
| rosque ipse necaverat, ceteri formidine pars ad Roma- | |
| nos, alii ad regem Bocchum profugerant, quom neque | |
| bellum geri sine administris posset et novorum fidem | |
| in tanta perfidia veterum experiri periculosum duceret, | 5 |
| varius incertusque agitabat. neque illi res neque consi- | |
| lium aut quisquam hominum satis placebat: itinera prae- | |
| fectosque in dies mutare; modo advorsum hostis, inter- | |
| dum in solitudines pergere; saepe in fuga ac post paulo | |
| in armis spem habere; dubitare, virtuti an fidei popu- | 10 |
| larium minus crederet: ita quocumque intenderat, res | |
| advorsae erant. sed inter eas moras repente sese Me- | 2.1 |
| tellus cum exercitu ostendit. Numidae ab Iugurtha pro | |
| tempore parati instructique, dein proelium incipitur. qua | 3.1 |
| in parte rex pugnae adfuit, ibi aliquamdiu certatum, ce- | |
| teri eius omnes milites primo congressu pulsi fugatique. | |
| Romani signorum et armorum [et] aliquanto numero, | |
| hostium paucorum potiti; nam ferme Numidis in omni- | 5 |
| bus proeliis magis pedes quam arma tuta sunt. |