| Per idem tempus Bomilcar, quoius inpulsu Iugurtha | 70.1.1 |
| deditionem, quam metu deseruit, inceperat, suspectus | |
| regi et [ipse] eum suspiciens novas res cupere, ad per- | |
| niciem eius dolum quaerere, die noctuque fatigare ani- | |
| mum. denique omnia temptando socium sibi adiungit | 2.1 |
| Nabdalsam, hominem nobilem, magnis opibus, clarum | |
| acceptumque popularibus suis, qui plerumque seorsum | |
| ab rege exercitum ductare et omnis res exequi solitus | |
| erat, quae Iugurthae fesso aut maioribus adstricto su- | 5 |
| peraverant; ex quo illi gloria opesque inventae. igitur | 3.1 |
| utriusque consilio dies insidiis statuitur; cetera, uti res | |
| posceret, ex tempore parari placuit. Nabdalsa ad exer- | 4.1 |
| citum profectus, quem inter hiberna Romanorum iussus | |
| habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur. is postquam | 5.1 |
| magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit | |
| metusque rem inpediebat, Bomilcar, simul cupidus in- | |
| cepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso vetere | |
| consilio novom quaereret, litteras ad eum per homines | 5 |
| fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accu- | |
| sare, testari deos, per quos iuravisset, monere, ne prae- | |
| mia Metelli in pestem convorteret: Iugurthae exitium | |
| adesse, ceterum suane an Metelli virtute periret, id modo | |
| agitari; proinde reputaret cum animo suo, praemia an | 10 |
| cruciatum mallet. sed quom eae litterae adlatae, forte | 71.1.1 |
| Nabdalsa exercito corpore fessus in lecto quiescebat, ubi | 2.1 |
| cognitis Bomilcaris verbis primo cura, deinde, uti | |
| aegrum animum solet, somnus cepit. erat ei Numida | 3.1 |
| quidam negotiorum curator, fidus acceptusque et om- | |
| nium consiliorum nisi novissumi particeps. qui post- | 4.1 |
| quam adlatas litteras audivit et ex consuetudine ratus | |
| opera aut ingenio suo opus esse in tabernaculum introiit, | |
| dormiente illo epistulam super caput in pulvino temere | |
| positam sumit ac perlegit, dein propere cognitis insidiis | 5 |
| ad regem pergit. Nabdalsa paulo post experrectus ubi | 5.1 |
| neque epistulam repperit et rem omnem, uti acta erat, | |
| [ex perfugis] cognovit, primo indicem persequi conatus, | |
| postquam id frustra fuit, Iugurtham placandi gratia ad- | |
| cedit; dicit, quae ipse paravisset facere, perfidia clientis | 5 |
| sui praeventa; lacrumans obtestatur per amicitiam per- | |
| que sua antea fideliter acta, ne super tali scelere sus- | |
| pectum sese haberet. ad ea rex, aliter atque animo | 72.1.1 |
| gerebat, placide respondit. Bomilcare aliisque multis, | |
| quos socios insidiarum cognoverat, interfectis iram op- | |
| presserat, ne qua ex eo negotio seditio oreretur. neque | 2.1 |
| post id locorum Iugurthae dies aut nox ulla quieta fuit: | |
| neque loco neque mortali quoiquam aut tempori satis | |
| credere, civis hostisque iuxta metuere, circumspectare | |
| omnia et omni strepitu pavescere, alio <atque alio> loco, | 5 |
| saepe contra decus regium, noctu requiescere, interdum | |
| somno excitus adreptis armis tumultum facere: ita for- | |
| midine quasi vecordia exagitari. |