| Metellus postquam de rebus Vagae actis conperit, | 68.1.1 |
| paulisper maestus ex conspectu abit. deinde ubi ira et | |
| aegritudo permixta sunt, cum maxuma cura ultum ire | |
| iniurias festinat. legionem, cum qua hiemabat, et quam | 2.1 |
| plurumos potest Numidas equites pariter cum occasu | |
| solis expeditos educit et postera die circiter hora tertia | |
| pervenit in quandam planitiem locis paulo superioribus | |
| circumventam. ibi milites fessos itineris magnitudine et | 3.1 |
| iam abnuentis omnia docet oppidum Vagam non amplius | |
| mille passuum abesse, decere illos relicuom laborem ae- | |
| quo animo pati, dum pro civibus suis, viris fortissumis | |
| atque miserrumis, poenas caperent; praeterea praedam | 5 |
| benigne ostentat. sic animis eorum adrectis equites in | 4.1 |
| primo late, pedites quam artissume ire et signa occul- | |
| tare iubet. Vagenses ubi animum advortere ad se vor- | 69.1.1 |
| sum exercitum pergere, primo, uti erat res, Metellum | |
| esse rati portas clausere; deinde ubi neque agros vastari | |
| et eos, qui primi aderant, Numidas equites vident, rur- | |
| sum Iugurtham arbitrati cum magno gaudio obvii pro- | 5 |
| cedunt. equites peditesque repente signo dato alii vol- | 2.1 |
| gum effusum oppido caedere, alii ad portas festinare, | |
| pars turris capere: ira atque praedae spes amplius quam | |
| lassitudo posse. ita Vagenses biduom modo ex perfidia | 3.1 |
| laetati; civitas magna et opulens cuncta poenae aut | |
| praedae fuit. Turpilius, quem praefectum oppidi unum | 4.1 |
| ex omnibus profugisse supra ostendimus, iussus a Me- | |
| tello causam dicere, postquam sese parum expurgat, | |
| condemnatus verberatusque capite poenas solvit; nam is | |
| civis ex Latio erat. | 5 |