| Interim Iugurtha, postquam omissa deditione bellum | 66.1.1 |
| incipit, cum magna cura parare omnia, festinare: cogere | |
| exercitum; civitatis, quae ab se defecerant, formidine aut | |
| ostentando praemia adfectare; conmunire suos locos, | |
| arma tela aliaque, quae spe pacis amiserat, reficere aut | 5 |
| conmercari; servitia Romanorum adlicere et eos ipsos, | |
| qui in praesidiis erant, pecunia temptare; prorsus nihil | |
| intactum neque quietum pati, cuncta agitare. igitur Va- | 2.1 |
| genses, quo Metellus initio Iugurtha pacificante praesi- | |
| dium inposuerat, fatigati regis suppliciis neque antea | |
| voluntate alienati, principes civitatis inter se coniurant. | |
| nam volgus, uti plerumque solet et maxume Numidarum, | 5 |
| ingenio mobili, seditiosum atque discordiosum erat, cu- | |
| pidum novarum rerum, quieti et otio advorsum. dein | |
| conpositis inter se rebus in diem tertium constituunt, | |
| quod is festus celebratusque per omnem Africam ludum | |
| et lasciviam magis quam formidinem ostentabat. sed ubi | 3.1 |
| tempus fuit, centuriones tribunosque militaris et ipsum | |
| praefectum oppidi T. Turpilium Silanum alius alium | |
| domos suas invitant. eos omnis praeter Turpilium inter | |
| epulas obtruncant, postea milites palantis inermos, | 5 |
| quippe in tali die ac sine imperio, adgrediuntur. idem | 4.1 |
| plebes facit, pars edocti ab nobilitate, alii studio talium | |
| rerum incitati, quis acta consiliumque ignorantibus tu- | |
| multus ipse et res novae satis placebant. Romani milites, | 67.1.1 |
| inproviso metu incerti ignarique, quid potissumum fa- | |
| cerent, trepidare. arce oppidi, ubi signa et scuta erant, | |
| praesidium hostium, portae ante clausae fuga prohibe- | |
| bant; ad hoc mulieres puerique pro tectis aedificiorum | 5 |
| saxa et alia, quae locus praebebat, certatim mittere. ita | 2.1 |
| neque caveri anceps malum neque a fortissumis infirmis- | |
| sumo generi resisti posse: iuxta boni malique, strenui et | |
| inbelles inulti obtruncari. in ea tanta asperitate saevis- | 3.1 |
| sumis Numidis et oppido undique clauso Turpilius prae- | |
| fectus unus ex omnibus Italicis intactus profugit. id | |
| misericordiane hospitis an pactione aut casu ita evenerit, | |
| parum conperimus, nisi, quia illi in tanto malo turpis | 5 |
| vita integra fama potior fuit, inprobus intestabilisque | |
| videtur. |