| Igitur ubi Marius haruspicis dicta eodem intendere | 64.1.1 |
| videt, quo cupido animi hortabatur, ab Metello petundi | |
| gratia missionem rogat. quoi quamquam virtus, gloria | |
| atque alia optanda bonis superabant, tamen inerat con- | |
| temptor animus et superbia, commune nobilitatis malum. | 5 |
| itaque primum conmotus insolita re mirari eius consi- | 2.1 |
| lium et quasi per amicitiam monere, ne tam prava in- | |
| ciperet neu super fortunam animum gereret: non omnia | |
| omnibus cupiunda esse, debere illi res suas satis pla- | |
| cere; postremo caveret id petere a populo Romano, quod | 5 |
| illi iure negaretur. postquam haec atque alia talia dixit | 3.1 |
| neque animus Mari flectitur, respondit, ubi primum po- | |
| tuisset per negotia publica, facturum sese quae peteret. | |
| ac postea saepius eadem postulanti fertur dixisse, ne | 4.1 |
| festinaret abire: satis mature illum cum filio suo consu- | |
| latum petiturum. is eo tempore contubernio patris ibi- | |
| dem militabat, annos natus circiter viginti. quae res | |
| Marium quom pro honore, quem adfectabat, tum contra | 5 |
| Metellum vehementer adcenderat. ita cupidine atque ira, | 5.1 |
| pessumis consultoribus, grassari; neque facto ullo neque | |
| dicto abstinere, quod modo ambitiosum foret; milites, | |
| quibus in hibernis praeerat, laxiore imperio quam antea | |
| habere; apud negotiatores, quorum magna multitudo | 5 |
| Uticae erat, criminose simul et magnifice de bello loqui: | |
| dimidia pars exercitus si sibi permitteretur, paucis | |
| diebus Iugurtham in catenis habiturum; ab imperatore | |
| consulto trahi, quod homo inanis et regiae superbiae | |
| imperio nimis gauderet, quae omnia illis eo firmiora | 6.1 |
| videbantur, quia diuturnitate belli res familiaris con- | |
| ruperant et animo cupienti nihil satis festinatur. erat | 65.1.1 |
| praeterea in exercitu nostro Numida quidam nomine | |
| Gauda, Mastanabalis filius, Masinissae nepos, quem | |
| Micipsa testamento secundum heredem scripserat, mor- | |
| bis confectus et ob eam causam mente paulum inminuta. | 5 |
| quoi Metellus petenti, more regum ut sellam iuxta po- | 2.1 |
| neret, item postea custodiae causa turmam equitum | |
| Romanorum, utrumque negaverat: honorem, quod eorum | |
| modo foret, quos populus Romanus reges appellavisset; | |
| praesidium, quod contumeliosum in eos foret, si equites | 5 |
| Romani satellites Numidae traderentur. hunc Marius | 3.1 |
| anxium adgreditur atque hortatur, ut contumeliarum in | |
| imperatorem cum suo auxilio poenas petat. hominem ob | |
| morbos animo parum valido secunda oratione extollit: | |
| illum regem, ingentem virum, Masinissae nepotem esse; | 5 |
| si Iugurtha captus aut occisus foret, imperium Numidiae | |
| sine mora habiturum; id adeo mature posse evenire, si | |
| ipse consul ad id bellum missus foret. itaque et illum et | 4.1 |
| equites Romanos, milites et negotiatores, alios ipse, | |
| plerosque pacis spes inpellit, uti Romam ad suos neces- | |
| sarios aspere in Metellum de bello scribant, Marium | |
| imperatorem poscant. sic illi a multis mortalibus ho- | 5.1 |
| nestissuma suffragatione consulatus petebatur. simul ea | |
| tempestate plebs nobilitate fusa per legem Mamiliam | |
| novos extollebat. ita Mario cuncta procedere. |