| Per idem tempus Uticae forte C. Mario per hostias | 63.1.1 |
| dis supplicanti magna atque mirabilia portendi haruspex | |
| dixerat: proinde quae animo agitabat, fretus dis ageret, | |
| fortunam quam saepissume experiretur; cuncta prospere | |
| eventura. at illum iam antea consulatus ingens cupido | 2.1 |
| exagitabat, ad quem capiundum praeter vetustatem | |
| familiae alia omnia abunde erant: industria, probitas, | |
| militiae magna scientia, animus belli ingens domi mo- | |
| dicus, lubidinis et divitiarum victor, tantummodo gloriae | 5 |
| avidus. | |
| Sed is natus et omnem pueritiam Arpini altus, ubi | 3.1 |
| primum aetas militiae patiens fuit, stipendiis faciundis, | |
| non Graeca facundia neque urbanis munditiis sese | |
| exercuit: ita inter artis bonas integrum ingenium brevi | |
| adolevit. ergo, ubi primum tribunatum militarem a po- | 4.1 |
| pulo petit, plerisque faciem eius ignorantibus facile | |
| <factis> notus per omnis tribus declaratur. deinde ab eo | 5.1 |
| magistratu alium, post alium sibi peperit, semperque in | |
| potestatibus eo modo agitabat, ut ampliore quam gerebat | |
| dignus haberetur. tamen is ad id locorum talis vir—nam | 6.1 |
| postea ambitione praeceps datus est—consulatum ad- | |
| petere non audebat. etiam tum alios magistratus plebs, | |
| consulatum nobilitas inter se per manus tradebat. novos | 7.1 |
| nemo tam clarus neque tam egregiis factis erat, quin | |
| indignus illo honore et <is> quasi pollutus haberetur. |