| Metellus postquam videt frustra inceptum neque oppi- | 61.1.1 |
| dum capi neque Iugurtham nisi ex insidiis aut suo loco | |
| pugnam facere et iam aestatem exactam esse, ab Zama | |
| discedit et in iis urbibus, quae ad se defecerant satisque | |
| munitae loco aut moenibus erant, praesidia inponit. ce- | 2.1 |
| terum exercitum in provinciam, quae proxuma est Nu- | |
| midiae, hiemandi gratia conlocat. neque id tempus ex | 3.1 |
| aliorum more quieti aut luxuriae concedit, sed, quoniam | |
| armis bellum parum procedebat, insidias regi per ami- | |
| cos tendere et eorum perfidia pro armis uti parat. igitur | 4.1 |
| Bomilcarem, qui Romae cum Iugurtha fuerat et inde | |
| vadibus datis clam de Massivae nece iudicium fugerat, | |
| quod ei per maxumam amicitiam maxuma copia fallundi | |
| erat, multis pollicitationibus adgreditur. ac primo efficit, | 5 |
| uti ad se conloquendi gratia occultus veniat; deinde fide | |
| data, si Iugurtham vivom aut necatum sibi tradidisset, | |
| fore ut illi senatus inpunitatem et sua omnia concederet, | |
| facile Numidae persuadet, quom ingenio infido tum | 5.1 |
| metuenti, ne, si pax cum Romanis fieret, ipse per con- | |
| diciones ad supplicium traderetur. is, ubi primum op- | 62.1.1 |
| portunum fuit, Iugurtham anxium ac miserantem for- | |
| tunas suas adcedit, monet atque lacrumans obtestatur, | |
| uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum op- | |
| tume meritae provideat: omnibus proeliis sese victos, | 5 |
| agrum vastatum, multos mortalis captos occisos, regni | |
| opes conminutas esse; satis saepe iam et virtutem mili- | |
| tum et fortunam temptatam; caveat, ne illo cunctante | |
| Numidae sibi consulant. his atque talibus aliis ad de- | 2.1 |
| ditionem regis animum inpellit. mittuntur ad imperato- | 3.1 |
| rem legati, qui Iugurtham imperata facturum dicerent | |
| ac sine ulla pactione sese regnumque suom in illius | |
| fidem tradere. Metellus propere cunctos senatorii ordinis | 4.1 |
| ex hibernis adcersi iubet; eorum et aliorum, quos ido- | |
| neos ducebat, consilium habet. ita more maiorum ex | 5.1 |
| consili decreto per legatos Iugurthae imperat argenti | |
| pondo ducenta milia, elephantos omnis, equorum et ar- | |
| morum aliquantum. quae postquam sine mora facta sunt, | 6.1 |
| iubet omnis perfugas vinctos adduci. eorum magna pars, | 7.1 |
| uti iussum erat, adducti; pauci, quom primum deditio | |
| coepit, ad regem Bocchum in Mauretaniam abierant. | |
| igitur Iugurtha, ubi armis virisque et pecunia spoliatus | 8.1 |
| est, quom ipse ad imperandum Tisidium vocaretur, | |
| rursus coepit flectere animum suom et ex mala con- | |
| scientia digna timere. denique multis diebus per dubita- | 9.1 |
| tionem consumptis, quom modo taedio rerum advorsa- | |
| rum omnia bello potiora duceret, interdum secum ipse | |
| reputaret, quam gravis casus in servitium ex regno foret, | |
| multis magnisque praesidiis nequiquam perditis de in- | 5 |
| tegro bellum sumit. et Romae senatus de provinciis con- | 10.1 |
| sultus Numidiam Metello decreverat. |