| Igitur postero die, prius quam ad oppugnandum egre- | 59.1.1 |
| deretur, equitatum omnem in ea parte, qua regis ad- | |
| ventus erat, pro castris agitare iubet, portas et proxuma | |
| loca tribunis dispertit, deinde ipse pergit ad oppidum | |
| atque uti superiore die murum adgreditur. interim Iu- | 2.1 |
| gurtha ex occulto repente nostros invadit: qui in pro- | |
| xumo locati fuerant, paulisper territi perturbantur, re- | |
| licui cito subveniunt. neque diutius Numidae resistere | 3.1 |
| quivissent, ni pedites cum equitibus permixti magnam | |
| cladem in congressu facerent. quibus illi freti non, uti | |
| equestri proelio solet, sequi, dein cedere, sed advorsis | |
| equis concurrere, inplicare ac perturbare aciem: ita ex- | 5 |
| peditis peditibus suis hostis paene victos dare. | |
| Eodem tempore apud Zamam magna vi certabatur. | 60.1.1 |
| ubi quisque legatus aut tribunus curabat, eo acerrume | |
| niti, neque alius in alio magis quam in sese spem ha- | |
| bere; pariterque oppidani agere: oppugnare aut parare | |
| omnibus locis, avidius alteri alteros sauciare quam se- | 5 |
| met tegere, clamor permixtus hortatione laetitia gemitu, | 2.1 |
| item strepitus armorum ad caelum ferri, tela utrimque | |
| volare. sed illi, qui moenia defensabant, ubi hostes pau- | 3.1 |
| lum modo pugnam remiserant, intenti proelium equestre | |
| prospectabant. eos, uti quaeque Iugurthae res erant, | 4.1 |
| laetos modo, modo pavidos animadvorteres; ac, sicuti | |
| audiri a suis aut cerni possent, monere alii, alii hortari, | |
| aut manu significare aut niti corporibus, et ea huc et | |
| illuc quasi vitabundi aut iacientes tela agitare. quod ubi | 5.1 |
| Mario cognitum est—nam is in ea parte curabat—, | |
| consulto lenius agere ac diffidentiam rei simulare, pati | |
| Numidas sine tumultu regis proelium visere. ita illis | 6.1 |
| studio suorum adstrictis repente magna vi murum ad- | |
| greditur. et iam scalis egressi milites prope summa ce- | |
| perant, quom oppidani concurrunt; lapides ignem alia | |
| praeterea tela ingerunt. nostri primo resistere; deinde | 7.1 |
| ubi unae atque alterae scalae conminutae, qui super- | |
| steterant adflicti sunt, ceteri, quoquo modo potuere, | |
| pauci integri, magna pars volneribus confecti abeunt. | |
| denique utrimque proelium nox diremit. | 8.1 |