| Dum apud Zamam sic certatur, Iugurtha ex inproviso | 58.1.1 |
| castra hostium cum magna manu invadit; remissis qui | |
| in praesidio erant et omnia magis quam proelium ex- | |
| pectantibus portam inrumpit. at nostri repentino metu | 2.1 |
| perculsi sibi quisque pro moribus consulunt; alii fugere, | |
| alii arma capere; magna pars volnerati aut occisi. ce- | 3.1 |
| terum ex omni multitudine non amplius quadraginta | |
| memores nominis Romani grege facto locum cepere | |
| paulo quam alii editiorem, neque inde maxuma vi de- | |
| pelli quiverunt, sed tela eminus missa remittere, pauci | 5 |
| in pluribus minus frustrari; sin Numidae propius adces- | |
| sissent, ibi vero virtutem ostendere et eos maxuma vi | |
| caedere, fundere atque fugare. interim Metellus quom | 4.1 |
| acerrume rem gereret, clamorem hostilem a tergo ac- | |
| cepit, dein convorso equo animadvortit fugam ad se | |
| vorsum fieri, quae res indicabat popularis esse. igitur | 5.1 |
| equitatum omnem ad castra propere misit ac statim | |
| C. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrumans | |
| per amicitiam perque rem publicam obsecrat, ne quam | |
| contumeliam remanere in exercitu victore neve hostis | 5 |
| inultos abire sinat. ille brevi mandata efficit. at Iugurtha | 6.1 |
| munimento castrorum inpeditus, quom alii super vallum | |
| praecipitarentur, alii in angustiis ipsi sibi properantes | |
| officerent, multis amissis in loca munita sese recepit. | |
| Metellus infecto negotio, postquam nox aderat, in castra | 7.1 |
| cum exercitu revortitur. |