| Romanus imperator ubi se dolis fatigari videt neque | 56.1.1 |
| ab hoste copiam pugnandi fieri, urbem magnam et in ea | |
| parte, qua sita erat, arcem regni nomine Zamam statuit | |
| oppugnare, ratus, id quod negotium poscebat, Iugur- | |
| tham laborantibus suis auxilio venturum ibique proe- | 5 |
| lium fore. at ille, quae parabantur a perfugis edoctus, | 2.1 |
| magnis itineribus Metellum antevenit. oppidanos hor- | |
| tatur, moenia defendant, additis auxilio perfugis, quod | |
| genus ex copiis regis, quia fallere nequibat, firmissumum | |
| erat; praeterea pollicetur in tempore semet cum exercitu | 5 |
| adfore. ita conpositis rebus in loca quam maxume oc- | 3.1 |
| culta discedit, ac post paulo cognoscit Marium ex itinere | |
| frumentatum cum paucis cohortibus Siccam missum, | |
| quod oppidum primum omnium post malam pugnam ab | |
| rege defecerat. eo cum delectis equitibus noctu pergit | 4.1 |
| et iam egredientibus Romanis in porta pugnam facit, | |
| simul magna voce Siccensis hortatur, uti cohortis ab | |
| tergo circumveniant: fortunam illis praeclari facinoris | |
| casum dare; si id fecerint, postea sese in regno, illos in | 5 |
| libertate sine metu aetatem acturos. ac ni Marius signa | 5.1 |
| inferre atque evadere oppido properavisset, profecto | |
| cuncti aut magna pars Siccensium fidem mutavissent: | |
| tanta mobilitate sese Numidae gerunt. sed milites Iu- | 6.1 |
| gurthini, paulisper ab rege sustentati, postquam maiore | |
| vi hostes urgent, paucis amissis profugi discedunt. | |
| Marius ad Zamam pervenit. id oppidum, in campo | 57.1.1 |
| situm, magis opere quam natura munitum erat, nullius | |
| idoneae rei egens, armis virisque opulentum. igitur | 2.1 |
| Metellus pro tempore atque loco paratis rebus cuncta | |
| moenia exercitu circumvenit, legatis imperat, ubi quis- | |
| que curaret. deinde signo dato undique simul clamor | 3.1 |
| ingens oritur, neque ea res Numidas terret: infensi in- | |
| tentique sine tumultu manent, proelium incipitur. Ro- | 4.1 |
| mani, pro ingenio quisque, pars eminus glande aut | |
| lapidibus pugnare, alii succedere ac murum modo sub- | |
| fodere modo scalis adgredi, cupere proelium in manibus | |
| facere. contra ea oppidani in proxumos saxa volvere, | 5.1 |
| sudis, pila, praeterea picem sulphure et taeda mixtam | |
| ardentia mittere. sed ne illos quidem, qui procul man- | 6.1 |
| serant, timor animi satis muniverat; nam plerosque | |
| iacula tormentis aut manu emissa volnerabant, parique | |
| periculo, sed fama inpari boni atque ignavi erant. |